Sancti Thomae Aquinatis Tractatus de Trinitate vel. Prima pars Summae theologicae a quaestione XXVII ad quaestionem XLIII., เล่มที่ 1

ปกหน้า
Rohliček & Sievers, 1912 - 120 หน้า

จากด้านในหนังสือ

หน้าที่เลือก

คำและวลีที่พบบ่อย

บทความที่เป็นที่นิยม

หน้า 70 - Verbum genitum sufflcienter repraesentat Patrem et omnem creaturam ; ita diligit se et omnem creaturam Spiritu Sancto, inquantum Spiritus Sanctus procedit ut amor bonitatis primae, secundum quam Pater amat se et omnem creaturam.
หน้า 111 - Sic igitur nullus alius effectus potest esse ratio, quod divina persona sit novo modo in rationali creatura nisi gratia gratum faciens. Unde secundum solam gratiam gratum facientem mittitur et procedit temporaliter persona divina. Similiter illud solum habere dicimur, quo libere possumus uti vel frui : habere autem potestatem fruendi divina persona est solum secundum gratiam gratum facientem.
หน้า 67 - Sicut enim ex hoc quod aliquis rem aliquam intelligit, provenit quaedam intellectualis conceptio rei intellectae in intelligente, quae dicitur verbum; ita ex hoc quod aliquis rem aliquam amat, provenit quaedam impressio, ut ita loquar, rei amatae in affectu amantis, secundum quam amatum dicitur esse in amante, sicut et intellectum in intelligente.
หน้า 4 - Quicunque autem intelligit, ex hoc ipso quod intelligit, procedit aliquid intra ipsum ; quod est conceptio rei intellectae ex vi intellectiva proveniens, et ex ejus notitia procedens. Quam quidem conceptionem vox significat ; et dicitur verbum cordis significatum verbo vocis.
หน้า 13 - Et sic manifestum est quod relatio realiter existens in Deo est idem essentiae secundum rem ; et non differt nisi secundum intelligentiae rationem, prout in relatione importatur respectus ad suum oppositum, qui non importatur in nomine essentiae.
หน้า 12 - Ad cujus evidentiam considerandum est quod in quolibet novem generum accidentis est duo considerare. Quorum unum est esse quod competit unicuique ipsorum secundum quod est accidens. Et hoc communiter in omnibus est inesse subjecto; accidentis enim esse est inesse. Aliud quod potest considerari in unoquoque est propria ratio uniuscujusque illorum generum.
หน้า 37 - Latinam versos ; et ibi legi, non quidera his verbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus quod
หน้า 84 - Filii: nam ad pulchritudinem tria requiruntur. Primo quidem integritas sive perfectio; quae enim diminuta sunt, hoc ipso turpia sunt; et debita proportio sive consonantia; et iterum claritas. Unde quae habent colorem nitidum, pulchra esse dicuntur.
หน้า 23 - Relatio autem in divinis non est sicut accidens inhaerens subiecto, sed est ipsa divina essentia; unde est subsistens, sicut essentia divina subsistit. Sicut ergo de1tas est Deus, ita paternitas divina est Deus Pater, qui est persona divina. Persona igitur divina significat relationem ut subsistentem.
หน้า 38 - Virtus autem creativa Dei est communis toti Trinitati; unde pertinet ad unitatem essentiae, non ad distinctionem Personarum. Per rationem igitur naturalem cognosci possunt de Deo ea quae pertinent ad unitatem essentiae, non autem ea quae pertinent ad distinctionem Personarum.

บรรณานุกรม