ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub
[ocr errors]

In tractandis ipsis singulis rebus et ex singulis rebus summa cura examinatis omnis haec quaestio pendet ita egi, ut per singula capita Plutarchum secutus, appositis Taciti verbis neque neglectis Suetonii et aliorum locis, quid de unaquaque re aut de maiore sententiarum contextu iudicandum sit, quantum possem diligentissime perpenderem et sine ullo vel huius vel illius sententiae amore et studio decernerem, tum hic tum illic tum in medio consistens; incerta denique haberem pro incertis.

Editionibus usus sum Plutarchi Sintenisiana minore, Taciti Halmiana quarta.

PLUTARCHI GALBA ET OTHO

CUM

TACITI HISTORIIS

CONFERUNTUR

P. G. c. 1.

P. G. c. 2. De Nymphidio quae dicit Tacitus I 5 a Plutarcho non discrepant. Sed ille tam breviter Nymphidium attingit, nullo ut modo possit inde sumpta esse Plutarchi narratio. Quam propter brevitatem Taciti ne communem quidem subesse fontem concludere licet; quantum enim in Historiis de Nymphidio exstat, a quolibet illarum rerum scriptore proditum esse cogitandum est1).

P. G. c. 3. Similia de cursu honorum Galbae habet Tacitus I 49. Quae cum, quisquis de Galba scripserit, nemini praetereunda fuerint, nulla inde efficitur cognatio.

[blocks in formation]

P. G. c. 7. Clausula huius capitis cum loco quodam Taciti congruit:

1) Fabia p. 90 fontem statuit communem.

2) Τίνα τρόπον βουλεύεσθε; τὸ γὰρ ζητεῖν, Νέρωνι εἰ πιστοὶ μενοῦμεν, οὐκ ἤδη μενόντων ἐστίν v. 27 sqq. ex qui deliberant, desciverunt Tac. II 77 ortum esse crediderim, nisi quod hic locus communis potest fuisse.

3) Cfr. ad P. G. 10 (pag. 3 adn. 3).

18-20 τῷ δ' ἀπελευθέρῳ δακτυλίους τε χρυσοῦς ἔδωκε καὶ Μαρ κιανὸς ὁ Ικελος ἤδη καλούμενος εἶχε τὴν πρώτην ἐν τοῖς ἀπελευθέροις δύναμιν.

I 13 nec minor gratia Icelo Galbae liberto, quem anulis donatum equestri nomine Marcianum vocitabant1).

Primus hic est locorum, ubi verba verbis concinunt). Et haec quidem Plutarchum e fonte communi hausisse non potest negari, quoniam similior est Suetonio quam Tacito (cfr. δακτυλίους χρυσους Ρ., anulis aureis S., anulis T.).

P. G. c. 8.

P. G. c. 9. Initio huius capitis locus respondet Historiarum quidem nullus, sed Annalium quidam.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

1) Cfr. Suet. G. 14 libertus Icelus, paulo ante anulis aureis et Marciani cognomine ornatus ac iam summae equestris gradus candidatus.

2) Male Fabia p. 92: »la ressemblance n'est pas aussi frappante que plus haut à propos de Nymphidius et ne permet pas de conclure sûrement à la communauté de source.»

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »