ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

4.

De senatorum patria.

Multis bellis, quae labente libera re publica Romana gesta sunt, multi senatores e veteribus gentibus orti mortem occubuerunt. Atque etiam aetate imperatoria eorum numerus adeo est deminutus, ut quoquo modo poterant imperatores darent operam, ut gentes veteres quae superessent servarent aut novas atque ad id tempus ignotas in senatum legerent. Quae cum ita sint, mirum non est, quod aetate Vespasiani atque temporibus posterioribus nomina nondum audita inter senatores inveniuntur. Nam ille coactus erat senatum denuo legere, id quod a. 73/4, quo una cum Tito censura fungebatur, factum est. Praeterea hic illic imperatores viris egregiis latum clavum dabant. In his non dubium est quin nonnulli homines provinciales fuerint. Libera re publica cum nisi homines, qui cives Romani nati erant, ad honores amplissimos non procederent, saeculo p. Chr. primo ab imperatoribus multi peregrini et Italici et provinciales in curiam urbanam lecti sunt. Id Caesarem dictatorem primum egisse constat; nam eius opera nonnulli Galli in senatum pervenerunt1); quin etiam Hispanus quidam 2) ad honores senatorios progressus est. Hac in re quomodo Augustus se gesserit, non satis constat. Ille Gallos quidem senatu movit, sed L. Cornelius Balbus origine Hispanus, quem modo nominavi, et eius fratris filius L. Cornelius Balbus Augusto imperante obvii sunt in senatu. His adiciendus est Q. Pompeius Macer praetor a. p. Chr. 153), pronepos illius Theophanis Mytilenaei, qui Pompei amicitia utebatur. Neque tamen verisimile est Augusto imperante multos homines provinciales in senatu Romano fuisse. Nam quamquam Dio Maecenatem illi suadentem fingit4), ut senatores Romani non solum ex Romanis sed etiam ex peregrinis eligantur, tamen apud eundem scriptum exstat 5), ut caveat, ne

1) Cf. Friedlaender, Darstellungen aus der Sittengeschichte Roms in der Zeit von August bis zum Ausgang der Antonine. 8. Aufl. Berlin 1910 (citatur SG) I8 p. 229. 2) L. Cornelius Balbus Gadibus natus. 3) Cf. Dessau, Hermes 45, 1910 p. 14.

4) Dio 52, 19, 2: ἀντὶ δὲ δὴ τῶν ἄλλων τούς τε γενναιοτάτους καὶ τοὺς ἀρίστους τούς τε πλουσιωτάτους ἀντεσήγαγε, μὴ μόνον ἐκ τῆς Ἰταλίας ἀλλὰ καὶ παρὰ τῶν συμμάχων τῶν τε ὑπηκόων ἐπιλεξάμενος.

5) Dio 52, 20; cf. Friedlaender SG IS 228.

provinciales ad honores curules admittat. Atque ex Claudii oratione colligi puto inde a Tiberio demum magis magisque provinciales ad honores amplissimos processisse1). Similiter de iis, quae Tacitus a. XI 24 ex Claudii oratione affert, iudico. Nam ut provinciales Balbi duo et pauci homines ex provincia Narbonensi orti, qui quando in senatum pervenerint non constat, nominibus omissis memorantur.

Harum rerum commutatio facta est inde ex eo tempore, quo Vespasianus imperium iniit. Is primus provinciales senatores etiam patriciatu hic illic ornavit, atque eo imperante complures ad amplissimos honores progressi sunt. Satis porro multae gentes Italicae ab illo in senatum lectae sunt, quae ante illius tempora non inveniuntur2). Hac in re ii quoque, qui ei successerunt, id egerunt, ut senatum supplerent familiis et ex Italia et ex provinciis ortis. Quod quam verum sit nunc explicare conabimur.

A. De senatoribus ex Italia ortis.

Ac primum consideremus, qui senatores in laterculis nostris Italici occurrant. Patriam senatorum ex his fere rebus cognoscere possumus: a) nonnullorum patria a rerum scriptoribus memoratur;

b) tribuum Romanarum satis multae inveniuntur, quibus homines nisi origine Italici non continentur: Camilia, Clustuminia, Falerna, Lemonia, Menenia, Oufentina, Poblilia, Pomptina, Romulia, Sabatina, Stellatina, Voturia (cf. Ku II 270-272);

c) sunt multi, quorum origo possit duci ab iis, qui aut libera re publica aut aetate Augusti homines Italici memorantur;

d) cum Vespasianus primus homines provinciales inter patricios adlegerit, omnes, qui vel ipsi vel maiores ante illius tempora patriciatu ornati fuerunt, origine Italici sunt;.

e) non semel constat, quibus ex regionibus gentes vel familiae ortae sint; f) multum valet ad patriam senatoris requirendam locus, quo tituli eius inventi sunt; accedit quod tribus, in qua censebatur, plerumque in titulo memoratur. Atque ex Kubitschekii libro, qui inscribitur: Imperium Romanum tributim discriptum (Vindobonae a. 1889; citatur Ku II) facile

1) CIL XIII 1668: Sane novo m[ore] et Divus Aug[ustus av]onc[ulus] meus et patruus Ti. | Caesar omnem florem ubique coloniarum ac municipiorum bonorum scilicet virorum et locupletium, in hac curia esse voluit. Quid ergo? non Italicus senator provinciali potior est? ... Sed ne provinciales quidem, | si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto. |

2) cf. Sueton., Vesp. 9: amplissimos ordines, et exhaustos caede uaria et contaminatos ueteri neglegentia, purgauit suppleuitque recenso senatu et equite, summotis indignissimis et honestissimo quoque Italicorum ac prouincialium allecto. Tac., h. III 55: simul novi homines e municipiis et coloniis atque etiam provinciis in senatum crebro adsumpti domesticam parsimoniam intulere.

cognosci potest, num id oppidum vel ea regio, ubi qui tituli senatoris inventi sint, in ea tribu fuerit, quae exstet in titulis. Id si ita est, ibi natum eum esse verisimillimum est:

g) porro Italos habendos esse verisimile est senatores eos, qui in Italia magna praedia possidebant1) idque ante Traiani tempora. Ea enim aetate rerum commutatio facta est. Nam cum plerique senatores provinciales in sua quisque patria fundos obtinerent (cf. Friedlaender SG I8 250), Traianus c. a. 106/7 lege cavit ut senatores ex provinciis orti pecuniam suam in Italia collocarent2). Quod argumentum non nimium valere concedendum est;

h) non numquam ex nominibus hominem origine Italicum aliquem fuisse concludere licet. Hac in re examinanda imprimis usus sum Guil. Schulzii libro, qui inscribitur: Zur Geschichte der lateinischen Eigennamen (Abhandlg. der Göttinger Gesellschaft der Wissenschaften, phil.-hist. Klasse. N. F. vol. 5, 2. 1904; citavi Schulze);

i) accedunt pauca argumenta, quorum eo loco, ubi senatores singuli nominabuntur, mentio fiet.

Quibus argumentis perspectis senatores ii enumerentur, quos ante Vespasiani aetatem in senatu fuisse et quos post a. 69 superfuisse verisimile est.

Iam aetate Claudii in senatu fuerunt:

1. M.' Acilius Aviola (n. 13); nam a Claudio inter patricios relatus videtur esse (cf. partis II cap. 2).

2. Acilius (Glabrio) (n. 153) oriundus videtur ab uno Glabrionum, qui a. 699/55 in senatu fuerunt (cf. Willems, le sénat de la République romaine ed. II. Paris. 1885 (citatur Willems) I 544; le sénat en l'an 65 p. 6 n. 2).

3. L. Acilius Strabo (n. 53); in Campania natum eum esse probabile est, quod ea in regione praedia eius sunt (cf. Not. d. Scavi 1893 p. 211). Unus ex eius posteris origine Neapolitanus videtur fuisse (cf. seriem Ital. n. 209).

4. [L.?] Ael[ius] [Lamia?] (n. 280); qui, si nomen recte suppletum est, adiciendus est Aeliis Lamiis. Prognatus videtur a L. Aelio Lamia (cos. a. p. Chr. 3; cf. PIR I 18 n. 149), qui est filius L. Lamiae praetorii, cuius amicitia utebatur Cicero.

5. L. Afinius Gallus (n. 263); e nomine Afinio hominem Italicum eum fuisse concludam (cf. Schulze p. 112).

1) cf. Tac., a. VI 17 (ad a. p. Chr. 33): ad hoc senatus praescripserat duas quisque faenoris partes in agris per Italiam conlocarent.

2) Plin., ep. 6, 19, 4: (ut qui honores peterent) patrimonii tertiam partem conferrent in ea quae solo continerentur, deforme arbitratus, et erat, honorem petituros urbem Italiamque non pro patria, sed pro hospitio aut stabulo quasi peregrinantes habere; cf. Mommsen StR III 899; Friedlaender 1. 1. 249.

6. C. Antistius Vetus (n. 225); maiores eius iam ab Augusto patriciatu ornati sunt (cf. partis II cap. 2).

7. M. Asinius Marcellus (n. 237) pronepos C. Asinii Pollionis (cf. Tac., a. XIV 40, PIR I 161 n. 1017; 163 n. 1025). Accedit quod iam a. 40 patricius fuit (cf. partis II cap. 2).

8. L. Calpurnius L. f. Cn. n. Piso (n. 251); ortus est a Cn. Cornelio Pisone Frugi (cos. a. 731/23 cf. PIR I 285 n. 248); praeterea iam ante Vespasiani aetatem in patriciorum numero est (cf. partis II cap. 2).

9. M. Calvius M. f. Pap. Priscus (n. 298). Calvios Priscos Cora,

ex oppido Latii, oriundos fuisse et locus illius titulorum CIL X

6520. 6521 et tribus docent (cf. Ku II 17 seqq.).

10. C. Cassius L. f. L. n. Longinus (n. 4; filius est L. Cassii Longini cos. a. p. Chr. 11 (PIR I 315 n. 428, cf. n. 429), de quo fasti Capitolini referunt ad a. 11: [e]x k. Iul. L. Cassius L. f. ... n. Longinus. Longini igitur nostri proavus unus ex iis Cassiis videtur fuisse, qui a. 699/55 in senatu fuerunt (cf. Willems I 545). 11. Cluvius Rufus (n. 5); fieri potest, ut inter eius maiores sint Cluvii ii, qui sub finem liberae rei publicae in senatu fuerunt (PIR I 425/6 n. 954/5). Groag RE IV 121 n. 12 statuit eum oriundum esse ex plebeia gente Cluvia, ex qua unus, ut exemplum afferam, legatus L. Aemilii Paulli a. 586/168 fuit (cf. RE IV 119 n. 1). 12. L. Coiedius L. f. Ani. Candidus (n. 306); fortasse ortus est ex Umbria, ubi nomen Coiediorum occurrit (CIL XI 5737. 5774). Suasae, in oppido Umbriae, eius titulus CIL XI 6163 inventus est; ubi patronus videtur fuisse.

13/15. Cossus Cornelius Cossi f. Lentulus (n. 258) atque eius patrueles Cn. et Cossus Cornelii Lentuli Gaetulici (n. 242 et 310) Itali sunt; nam ex vetere patriciorum gente Cornelia orti sunt (cf. stemma RE IV 1359/60: PIR I 452. Heiter. de patricis gentibus quae imperii Romani saeculis I II III fuerint. Diss. Berol. p. 31 seqq.; supra partis II cap. 1). 16. P. Cornelius (Lentulus?) Scipio (n. 249) eidem genti veteri adiciendus est (cf. stemma sub n. 13/15); supra cap. 1)1). 17. Flavius Sabinus (n. 9), imperatoris Vespasiani frater natu maior, natus est in Sabinis (cf. Suet., Vesp. 1).

18. T. Flavius Vespasianus (n. 1), qui postea imperavit, natus est in Sabinis ultra Reate vico . . cui nomen est Falacrine (Suet., Vesp. 2; Sil. Ital. II 594 seq.).

1) Cossutianus Capito (n. 312) num homo Italus fuerit non satis constat; huius de origine quod statuit Willems, le sénat a. 65 p. 30 n. 54 certe falsum est (cf. supra n. 312).

19. C. Fonteius Capito (n. 256): nepos videtur esse C. Fontei C. f. Capitonis (cos. a. 721/33: cf. PIR II 86 n. 311; RE VI 2847 n. 20; ibid. p. 2848 stemma Capitonum exstat).

20. T. Helvius T. f. Basila origine Atinas videtur esse. Hic laterculis Italorum adiciendus est, modo ut Claudii vel Neronis temporibus fuerit; sed aetati Augusti tribuit eum Hirschfeld VB2 212 not. 2 (cf. supra n. 320).

21. M. Helvius L. f. Fal. Geminus (n. 321) certe Italus est propter tribum (cf. Ku II 270); accedit quod eius gens ante Vespasiani tempora ad patriciatum ascendit (cf. partis II cap. 2).

22. Cn. Hosidius Geta (n. 221) ex posteris sine dubio C. Hosidii Getae proscripti a triumviris, ut ait Dessau PIR II 148 m. 155 (cf. Drumann-Groebe I 471).

23. M. Ap. Iunius Silanus (n. 328) filius C. Ap. Iunii Silani (cos. a. 28, cf. PIR II 244 n. 541) habendus est: cuius familia iam ab Augusto inter patricias adscita est (cf. partis II cap. 1). 24. M. Iunius Silanus (n. 245) eadem stirpe ortus (cf. part. II 1. 1.). 25. . . . Ma . . . us (n. 334) certe ex Italia oriundus est, cum a Claudio patricius factus sit (cf. part. II cap. 2).

26. ... Martius L. f. Pompt. Macer (n. 337) Italus est propter tribum (cf. Ku II 271); origine Arretinus videtur esse. Nam eius tit. CIL XI 1835 exstat Arretii, quod oppidum erat in tribu Pomptina (cf. Ku II 81).

27. C. Memmius Regulus (n. 265) filius est P. Memmii Reguli (cos. a. 31: cf. PIR II 364 n. 342; aetate iam Augusti videtur senator fuisse; cf. Fischer n. 687). Homo provincialis si fuisset, id memorasset Tacitus a. XIV 47 neque dixisset eum fuisse nova generis claritudine.

28. Cn. Pedanius Salinator (n. 259) qui nescio an iam a Claudio patriciis adiectus sit (cf. partis II cap. 2).

29. Pedius Blaesus (n. 351); verisimile est eum ortum esse a Q. Pedio (cos. a. 711/43; cf. Ribbeck, Senatores Romani qui fuerint idibus Martiis anni a. u. c. 710. Diss. Berol. 1899. n. 50). 30. Q. Petronius Umb[rinus] (n. 355) prognatus videtur esse a C. Petronio Umbrino (cos. a. 25 (?); cf. PIR III 31 n. 236) qui est nepos C. Petronii praef. Aegypti a. 730/24-732/22; cf. stemma PIR 1. 1.

31. Ti. Plautius M. f. Ani. Silvanus Aelianus (n. 6), qui certe imperante Claudio in patriciis fuit (cf. partis II cap. 2). Accedit, quod necessitudine nescio qua videtur coniunctus esse cum A. Plautio praet. a. 703/51 (cf. PIR III 47 n. 363; stemma ibid. III 46; Dessau ad CIL XIV 3608; Heiter p. 56).

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »