ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

32. Saevin(i)us Proculus (n. 363); fortasse ex nomine gentilicio colligi licet eum Italum hominem fuisse (cf. Schulze 223).

33. C. Salonius Matidius Patruinus (n. 198), fortasse oriundus est Vicetia, ubi a Salonia matre sepultus est (CIL V 3117); fieri potest, ut idem sit . . . . Ma . . . us patricius aetate Claudii (quem modo n. 25 citavi).

34. L. Salvidienus Rufus Salvianus (n. 231) fortasse est ex posteris Q. Salvidieni Rufi (a. 714/40 a senatu damnati; cf. PIR III 163 n. 90/1).

35. L. Salvius L. f. M. n. Otho Titianus (n. 11) cuius avus natus est Ferentii, quod est oppidum Etruriae (cf. PIR III 168 n. 108; Suet., Oth. 1.: ortus familia uetere et honorata, atque ex principibus Etruriae). Praeterea illius pater iam a Claudio patricius factus est (cf. partis II cap. 2).

36. T. Sextius Africanus (n. 257), oriundus a T. Sextio, quem propter res in Africa inde ab anno 712/42 gestas imperatorem appellatum esse docet tit. Formianus CIL X 6104, ut ait Dessau PIR III 236 n. 464; praeterea patricium creatum eum esse ab imperatore Claudio statuam (cf. part. II cap. 2).

37. C. Suetonius Paulinus (n. 220); fortasse propter nomen gentile in Italis eum numerare licet (cf. Schulze p. 300 seq.). 38. L. Tampius Flavianus (n. 8) oriundus est fortasse Fundis, ubi eius titulus CIL X 6225, quem L. Tampius Rufus eius propinquus dedicasse videtur, repertus est.

39. P. Tebanus P. f. Quir. Gavidius Latiaris (n. 373); hic cum titulus CIL IX 3602 ad agrum Sabinum potius quam ad Aveiam Vestinorum pertineat, in Sabinis natus videtur esse, fortasse Amiterni vel Aveiae, quae oppida tribu Quir. continebantur (cf. Ku II 54. 60; Tebanos ex Sabinis oriundos esse dicit Huebner, Eph. epigr. II 46 seq.).

40. M. Trebellius Maximus (n. 15), si provincialis fuisset, Tacitus (a. XIV 46), ubi de eius origine dicit, id certe memoravisset. 41. M. Valerius Messalla Corvinus (n. 253); ut Corvini oratoris pronepos (Tac., a. XIII 34) veteri patriciorum genti Valeriae attribuendus est (cf. part. II cap. 1).

42. Vell(a)eus Tutor (n. 224) videtur ortus esse C. Vellaeo Tutore (cos. a. 779/26; cf. Fischer, senatus Romanus qui fuerit Augusti temporibus. Diss. Berol. 1908 n. 572).

43. L. Velleius Paterculus (n. 260); fortasse est filius C. Vellei Paterculi rerum scriptoris, oriundi a Decio Magio Campanorum principe (cf. PIR III 394 n. 237). Porro nomen Velleius docere videtur origine Italum eum fuisse (cf. Schulze p. 100).

44. Vestricius Spurinna (n. 87); propter nomen fortasse in Italis numerandus est (cf. Schulze 260/1).

45. C. Vipstanus Apronianus (n. 17) ex posteris Vipstani Galli (praet. a. 17; Tac., a. II 51) videtur esse.

46. M. Vipstanus Gallus (n. 235) filius eius, quem modo n. 45

citavi.

47. L. Vipstanus Publicola (n. 226) quippe qui imperante Claudio ad patriciatum pervenerit (cf. part. II cap. 2).

48. (C. vel P.) Volasenna (n. 234), quem propter nomen Italum iudicaverim. Id probatur eo, quod Volasennia Tertia, eadem ex gente orta, fuit oriunda Herculaneo (cf. Dessau PIR III 473 u. 617). 49. Q. Volusius Saturninus (n. 248) prognatus est ab L. Volusio Saturnino (cos. a. 742/12; cf. stemma PIR III p. 487). Praeterea mihi videtur verisimillimum esse iam sub Claudio inter patricios eum fuisse (cf. part. II cap. 2).

Aetate Neronis:

50. M. Aefulanus (n. 240); nomen hominem Italum indicare videtur (cf. Schulze 117; Huebner, Hermes I p. 426).

51. Appius Annius Gallus (n. 21); eius familia Perusia oriunda videtur (cf. Bormann ad CIL XI 194a).

52. Arrius Antoninus (n. 36); auctor vitae Pii 1 de Pii maiorum origine verba facit. Hunc, cum paternum genus Nemausense fuisse dicat, id memoraturum fuisse verisimile est, si Arrius Antoninus provincialis fuisset.

53. Aurelius Cotta (n. 291); eius stirpem ab Augusto inter patricias adlectam esse statuit Fischer p. 110 (cf. part. II cap. 2). Deinde filius vel nepos M. Aurelii Cottae Maximi Messallini (cos. a. 20; PIR I 203 n. 1236) videtur fuisse. 54. C. Bellicus Natalis (n. 270) origine Pisanus videtur esse, quod C. Bellicus Natalis Tebanianus eius filius (n. 163) Pisis sepultus est. 55. C. Calpetanus Rantius Quirinalis Valerius P. f. Pompt. Festus (n. 49) in Italis numerandus est propter tribum (cf. Ku II 271).

56. Calpurnius Galerianus (n. 297a) ortus e vetere gente Calpurnia atque patricius ante Vespasiani annos (cf. part. II cap. 2). 57. M. Camil(1)ius Surd... (n. 299); iam ante Vespasiani tempora patricium eum fuisse verisimile est (cf. part. II cap. 2).

58. Carrinas Celer (n. 301); fieri potest, ut oriundus sit ab C. Carrinate C. f. (cos. a. 711/43; cf. PIR I 306 n. 375; Ribbeck n. 59; aliter iudicavit Willems, le sénat a. 65 p. 94 n. 37).

59. Ti. Catius Silius Italicus (n. 29) origine videtur esse Italus homo, fortasse Campanus; nam in Campania magna praedia possidebat (cf. PIR I 322).

60. P. Cornelius Scipio Asiaticus (n. 271) ex vetere patriciorum gente Cornelia ortus est (cf. part. II cap. 1).

61/2. Cn. Domitius Sex. f. Volt. Afer Titius Marcellus Curvius Lucanus (n. 106) et Cn. Domitius (Sex. f. Volt.) . . . . Tullus (n. 107) Fulginiis, quod oppidum Umbriae in tribu Cornelia erat (cf. Ku II 71), nati videntur esse. Quod tribu Volt. fuerunt, ut ex titulis elucet, verisimile est hanc eos suscepisse a Cn. Domitio Afro, a quo adoptati sunt (PIR II 16 n. 106). Is autem natus est Nemausi, quod oppidum censebatur in tribu Voltinia (Ku II 214). Quod Sex. f. nominantur, apparet patrem naturalem esse intellegendum; cf. Mommsen GS IV 401; 397 seq.

63. Fabius Num[antinus] (n. 316) ortus videtur esse e vetere patriciorum gente Fabia (cf. part. II cap. 1).

64. C. Fisius Po... (n. 317) imperante Nerone patricius fuit, ut veri est simillimum (cf. part. II cap. 2).

65. L. Flavius Fimbria (n. 50) ex posteris C. Flavii Fimbriae (consularis a. 654/100) haud scio an fuerit (cf. RE VI 2598 n. 87). 66. T. Flavius Vespasianus (n. 2), qui postea imperavit, natus est Romae (Suet., Tit. c. 2; cf. RE VI 2697).

67. M. Fulvius M. f. Gillo (n. 65) origine Sabinus videtur esse: nam in agro Sabino non modo fundos possidebat (cf. CIL IX 4776), verum etiam Fori Novi sepultus est CIL IX 4794). Praeterea fieri potest, ut ortus sit a Q. Fulvio Gillone (praetore a. 554/200); cf. RE VII 251 n. 69).

68. L. Funisulanus L. f. Ani. Vettonianus (n. 77) fortasse natus est Fori Popili, ubi eius titulus CIL XI 571 repertus est; 'hominem Italum eum fuisse vel ex nomine gentili colligi potest, ut ait Groag RE VII 301 n. 2.

69. Herennius Gallus (n. 322): ortus videtur esse a M. Herennio M. f. Gallo III viro Caiatiae (CIL X 4587).

70. Sex. Iulius Frontinus (n. 60) fortasse oriundus est ex Marsis (cf. CIL IX 6083, 78) aut ex Volscis (cf. Aelian., tact. praef.; in agro Formiano fundos possidebat).

71. L. Iulius Rufus (n. 26) fortasse est homo Italus, si CIL IX 6083, 80 ad eum referri potest.

72. D. (Iunius) Silanus Gaetulicus (n. 329) ortus est e vetere patriciorum gente Cornelia posteaque adoptatus est a D. Iunio Silano (cf. supra part. II cap. 1).

73. A. Larcius A. f. (Quir.) Lepidus (n. 148) origine Antiatinum eum fuisse ex CIL X 6659 concludam, id quod tribu Quirina, qua Antiatini erant, probatur (cf. Ku II 11).

74. (Licinius) Crassus Scribonianus (n. 186) ortus est e vetere gente Licinia (cf. stemma PIR II 277; cf. supra part. II cap. 1). 75. A. Licinius Nerva Silianus (dictus etiam Silius Nerva)

(n. 267); eius avus fuit e gente Silia et postea a Licinio nescio quo adoptatus est (cf. stemma in PIR III p. 246); proavus vero ab Augusto creatus est patricius (cf. part. II cap. 2).

76. Q. Marcius Q. f. C. n. C. pron. Barea Sura (n. 336); pater eius iam Augusti aetate in senatu fuit (cf. Fischer n. 685). 77. Munius Lupercus (n. 343); fieri potest ut propter nomen gentile in Italis numerandus sit (cf. Schulze p. 195). 78. (Nonius) Calpurnius Asprenas (n. 297) oriundus e gente Nonia necessitudine nescio qua coniunctus est cum L. Nonio Asprenate (cos. a. 6; cf. PIR I 409 n. 93) eiusque uxore Calpurnia. 79. Pedanius Costa (n. 349); fieri potest, ut eius origo ducatur a Costa M. Bruti legato a. 710/44 (cf. Eckhel, d. n. V 269). 80. Cn. Pedius Cascus (n. 48) prognatus videtur esse a Q. Pedio (cos. a. 711/43; cf. Ribbeck n. 50).

81. Q. Petillius Cerialis Caesius Rufus (n. 44) filius ut verisimile est Petillii Rufi (praet. a. 28; cf. PIR III 25 n. 192; aetate iam Augusti fortasse fuit senator; cf. Fischer n. 705). Cum Flaviis Vespasianus affinitate est coniunctus.

82. C. Rutilius Gallicus, (n. 43), Taurinis natus est, ut videtur; cf. Stat., silv. I 4, 58-60; Mommsen ad CIL V 6988/90. 83. Salienus Clemens (n. 364), propter nomen gentile fortasse Italus putandus est (cf. Schulze p. 224).

84. L. Salvius Otho Cocceianus (n. 199); Salvii Othones a Claudio inter patricios relati sunt (cf. Italorum laterculos n. 35).

85. Galeo Tettienus Petronianus (n. 64) fortasse ortus est Asisio ubi exstat titulus [Pet]roniae C. f. [G]aleonis (sc. uxori), quam matrem illius fuisse coniecit Hirschfeld apud Dessavium PIR III 308 n. 96.

86. Tettius Iulianus (n. 92) ex nomine eum origine Italum fuisse colligere licet (cf. Schulze p. 242. 425; CIL IX ind. nominum). 87. Q. Tillius Sassius (n. 209): in Samnio prope Histonium fundos

possidebat cf. CIL IX 2827; fortasse oriundus est ex ea regione. 88. L. Valerius Catullus Messallinus (n. 57) filius videtur fuisse Valerii Catulli, consulari familia iuvenis (PIR III 355 n. 41; 354 n. 35); itaque Messallini aetate Augusti aut iam antea in senatu fuerunt.

89. Vedius Aquila (n. 214) fortasse propter nomen gentile Italis adscribendus est (cf. Schulze p. 251).

90. L. Verulanus Severus (n. 266); familia eius orta est fortasse ex Hernicis (cf. Willems, le sénat a. 65 p. 83 n. 171; Huebner, Eph. epigr. II 11).

91. M.(?) Vettius Bolanus (n. 33); nomen gentile indicare videtur Italum (cf. Schulze p. 101); fortasse origine est Mediolanensis (cf. Huebner, Eph. epigr. II 34).

92. Sex. Vettulenus Cerialis (n. 88); ex nomine gentili ex Italia eum ortum esse collegerim (cf. Schulze p. 257).

93. C. Vipstanus Poplicola (n. 380) filius est L. Vipstani Publicolae (cf. Ital. latercul. n. 47).

94. Sex. Vitulasius L. f. Quir. Nepos (n. 72) fortasse est oriundus ex regione Vestinorum, qui tribu Quirina erant (cf. Ku II 60/1); eius enim servus memoratur in tit. CIL IX 3587, in agro Vestino reperto. 95. C. Ummidius Quadra[tus] (n. 382) aetate Neronis patricius fuit, ut veri est simillimum (cf. part. II cap. 2). Accedit quod filius videtur fuisse C. Ummidii Durmii Quadrati praetoris a. 18, qui ortus est Casino Latii (cf. PIR III 468 n. 600).

96. Volcacius Tertullinus (vel Tullinus) (n. 383) prognatus videtur a L. Volcacio Tullo (cos. 688/66; cf. PIR III 474 n. 623).

Aetate Vespasiani:

97. L. Aelius Plautius Lamia Aelianus (n. 118) necessitudine nescio qua cum vetere gente Plautia coniunctus est.

98. C. Aquillius Proculus (n. 159) ortus videtur esse Puteolis, ubi titulum sepulcralem uxori posuit et sibi (CIL X 1699). 99. M. Aquilius Regulus (n. 160); Aquilii Reguli aetate Caesaris vel Augusti in patriciis sunt (cf. part. II cap. 2); praeterea nepos fuit L. Aquillii F[lori] quaestoris Ti. Caesaris (cf. PIRI 123 n. 806). 100. L. Asinius Pollio Verrucosus (n. 123), ex posteris C. Asinii Pollionis, ut puto; illum ante Vespasiani aetatem patricium fuisse crediderim (cf. part. II cap. 2).

101. T. Atilius Rufus (n. 75); Atilii magnos fundos possidebant in Latio (cf. titulos filii infra n. 194; CIL XV 1430/32; X 6688). 102. P. Avilius (?) [T]i. vel [Cn.] f. Pompt. Firmus (n. 134) certe ortus est ex Italia, ut apparet ex tribu. Origine videtur esse Arretinus; nam Arretii, quod oppidum erat tribu Pomptina (cf. Ku II 81), eius titulus CIL XI 1834 repertus est.

103. P. Baebius P. f. Ouf. Italicus (n. 162); tribus indicat Italum (cf. Ku II 271); errore Ritterling, Oest. J. X, 1907 p. 306 tribu Vol. eum fuisse dicit.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »