ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

autem et aër igni omnino inimica sint; is sane nun- | malia, noctu cernant? Adeo ut ipsi aëri (quando quam per obscura noctis in aqua salsa, tempestate visio absque luce non transigatur) necesse est inesse calida, remigavit; cum guttulas aquæ ex remorum lucem aliquam nativam et genuinam, quamvis tenuconcussione subsilientes micare et lucescere videre em admodum et infirmam, quæ tamen sit radiis visipotuisset. Quod etiam fit in spuma maris ferven- vis hujusmodi animalium proportionata, iisque ad tiore, quam pulmonem marinum vocant. Quid deni- videndum sufficiat. Verum hujusce mali (ut plurique habent commune cum flamma et ignitis cicen- morum) causa est, quod homines, ex instantiis pardulæ et luciolæ; et musca Indica, quæ cameram ticularibus, formas naturarum communes non elicutotam illustrat; et oculi quorundam animalium in erunt; id quod nos tanquam subjectum proprium tenebris; et saccharum inter radendum, aut fran- metaphysicæ posuimus; quæ et ipsa physicæ, sive gendum; et sudor equi nocte æstuosa festinantis; doctrinæ de natura, pars est. Itaque de forma et et alia nonnulla? Quin et homines tam parum in originibus lucis fiat inquisitio, eaque interim inter hac re viderunt, ut plerique scintillas e silice aërem desiderata ponatur. Atque de doctrina circa subattritum putent. Attamen quando aer calore non stantiam animæ, tam rationalis quam sensibilis, cum ignescat, et lucem manifesto concipiat, quomodo facultatibus suis, atque de ejusdem doctrinæ appentandem fit, ut noctuæ, et feles, et alia nonnulla ani- dicibus, hæc dicta sint

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM.

LIBER QUINTUS

CAPUT PRIMUM.

AD REGEM SUUM.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

altera decreta, altera actiones progignit. Verum quidem est, quod phantasia in utraque provincia, tam judiciali quam ministeriali, legati cujusdam, aut internuncii, aut procuratoris reciproci vices gerit. Nam sensus idola omnigena phantasiæ tradit, de quibus postea ratio judicat: at ratio vicissim idola electa et probata phantasiæ transmittet, priusquam fiat executio decreti. Siquidem motum voluntarium perpetuo præcedit, eumque incitat phantasia: adeo ut phantasia sit utrique tam rationi quam voluntati instrumentum commune: nisi quod Janus iste bifrons sit, et duas obvertat facies: facies enim rationem aspiciens, veritatis habet effigiem; facies autem actionem aspiciens, effigiem bonitatis: quæ tamen sint facies,

-"Quales decet esse sororum."

Neque vero merus et nudus internuncius est phantasia; sed auctoritatem non exiguam vel accipit, vel usurpat, præter delationem simplicem mandati. Recte enim Aristoteles, "Id imperii habet anima in corpus, quod dominus in mancipium; ratio vero in phantasiam, quod in libera civitate magistratus in civem;" ad quem possit sua vice redire dominatio. Videmus enim quod in iis, quæ sunt fidei et religionis, phantasia supra ipsam rationem scandat et I evehatur: non quod illuminatio divina locum habeat

in pnantasia (quin potius in ipsa arce mentis et intellectus) verum quemadmodum gratia divina in virtutibus utitur motibus voluntatis; ita similiter gratia divina in illuminationibus utitur motibus phantasiæ; unde fit ut religio semper aditum sibi ac viam ad animum quæsierit per similitudines, typos, parabolas, visiones, insomnia. Rursus haud humile est regnum phantasiæ in persuasionibus, a vi eloquentiæ insinuatis. Nam ubi per orationis artificia hominum animi demulcentur, inflammantur, et in quamcunque partem pertrahuntur; totum illud fit per exsuscitationem phantasiæ, quæ impotens jam facta, non solum rationi insultat, verum eidem vim quodam modo facit, partim occæcando, partim extimulando. Neque tamen causa videtur, cur a partitione priore discedamus. Nam phantasia scientias fere non parit; siquidem poësis (quæ a principio phantasia attributa est) pro lusu potius ingenii, quam pro scientia, habenda. Potestatem autem phantasiæ in naturalibus doctrinæ de anima paulo ante assignavimus eam vero, quam habet cum rhetorica cognationem, illi ipsi arti (de qua infra tractabimus) remitti par est.

tiam literatam, et organum novum. Delineatio experientiæ literatæ.

INVENTIONIS duæ sunt species, valde profecto inter se discrepantes; una artium et scientiarum; altera argumentorum et sermonum. Priorem harum desiderari prorsus pronuncio; qui quidem talis mihi videtur esse defectus, ac si quis in inventario conficiendo bonorum alicujus defuncti ita referat; numeratæ pecuniæ nihil. Ut enim cætera omnia pecunia parantur: ita et per hanc artem reliquæ acquiruntur. Atque sicut India occidentalis nunquam nobis inventa fuisset, nisi præcessisset acus nauticæ inventio; licet regiones illæ immensæ, versoriæ motus pusillus sit; ita non est cur miretur quispiam, in artibus perlustrandis et promovendis ampliores progressus factos non esse; quandoquidem ars ipsa inveniendi et perlustrandi scientias hactenus ignoretur.

Hanc scientiæ desiderari partem plane in confesso est. Primo enim dialectica nihil profitetur, imo ne cogitat quidem, de inveniendis artibus, sive mechanicis, sive (quas vocant) liberalibus; aut etiam de illarum operibus, harum vero axiomatibus eliPars ista humanæ philosophiæ, quæ ad logicam ciendis; sed quasi præteriens homines alloquitur, et spectat, ingeniorum plurimorum gustui ac palato dimittit, edicens, ut cuique in sua arte credant. minus grata est; et nihil aliud videtur, quam spinosa Celsus, vir prudens, non solum medicus (licet moris subtilitatis laqueus ac tendicula. Nam sicut vere di- sit omnibus in laudes artis propriæ effundi) gravitur citur scientiam esse animi pabulum: ita in hoc pabulo et ingenue, de empiricis et dogmaticis medicorum appetendo et deligendo plerique palatum nacti sunt sectis loquens, fatetur; "Medicamenta et remedia Israëlitarum simile in deserto: quos cupido incessit prius fuisse inventa, de causis vero et rationibus redeundi ad ollas carnium; mannæ autem fastidium posterius disceptatum; non ordine converso, causas cepit: quæ licet cibus fuerit cœlestis, minus tamen ex natura rerum primo erutas fuisse, easque invensentiebatur almus et sapidus. Eodem modo (ut tioni remediorum præluxisse." At Plato non semel plurimum) illæ scientiæ placent, quæ habent infusio- innuit "Particularia infinita esse; maxime rursus nem nonnullam carnium magis esculentam : quales generalia minus certa documenta exhibere medulsunt historia civilis, mores, prudentia politica, circa lam igitur scientiarum, qua artifex ab imperito disquas hominum cupiditates, laudes, fortunæ vertuntur tinguitur, in mediis propositionibus consistere, quas et occupatæ sunt. At istud lumen siccum plurimo- per singulas scientias tradidit et docuit experientia." rum mollia et madida ingenia offendit et torret. Quin et illi, qui de primis inventoribus, aut scientiaCæterum unamquamque rem propria si placet digni- rum originibus, verba fecerunt, casum potius, quam tate metiri, rationales scientiæ reliquarum omnino artem, celebrarunt; atque animalia bruta, quadclaves sunt: atque quemadmodum manus instrumen-rupedes, aves, pisces, serpentes, magis quam homitum instrumentorum, anima forma formarum, ita et nes, tanquam scientiarum doctores, introduxerunt : illæ, artes artium ponendæ sunt: neque solum dirigunt, sed et roborant; sicut sagittandi usus et habitus, non tantum facit ut melius quis collimet, sed ut arcum tendat fortiorem.

Artes logicæ quatuor numero sunt; divisa ex finibus suis, in quos tendunt. Id enim agit homo in rationalibus; aut ut inveniat, quod quæsiverit: aut judicet, quod invenerit aut retineat, quod judicaverit: aut tradat, quod retinuerit. Necesse igitur est, ut totidem sint artes rationales: ars inquisitionis seu inventionis: ars examinis seu judicii: ars custodiæ seu memoriæ: et ars elocutionis seu traditionis. De quibus jam sigillatim dicemus.

CAPUT SECUNDUM.

Partitio inventivæ in inventivam artium et argumentorum: quodque prior harum (quæ eminet) desideretur. Partitio inventive artium in experien

"Dictamnum genitrix Cretea carpit ab Ida,
Puberibus caulem foliis, et flore comantem
Purpureo: non illa feris incognita capris
Gramina, cum tergo volucres hæsere sagittæ."
Eneid. xii. 412.

Adeo ut minime mirum sit (cum in more apud an-
tiquos fuerit rerum utilium inventores consecrare)
apud Ægyptios, gentem priscam (cui plurimæ artes
initia sua debent) templa plena fuisse simulacris
brutorum; hominum vero simulacris prope vacua;

"Omnigenumque deum monstra, et latrator Anubis, Contra Neptunum, et Venerem, contraque Minervam, etc." Eneid. viii. 698. Quod si malis, ex traditione Græcorum, artes potius hominibus ut inventoribus tribuere; haudquaquam tamen dixeris Prometheum ad ignis inventionem contemplationes adhibuisse; aut cum silicem primo percuteret, scintillas expectasse: sed casu in illud incidisse, atque (ut aiunt) furtum Jovi fecisse. ut ad artium inventionem quod attinet, capræ sylvestri pro emplastris, philomelæ pro modulationibus

Ita

musicis, ibidi pro lavationibus intestinorum, operculo ollæ, quod dissiliit, pro re tormentaria, denique (ut verbo dicamus) casui aut cuivis alteri rei plus debeamus, quam dialecticæ. Nec vero multo aliter se habet modus ille inveniendi, quem recte describit| Virgilius: Georg. i. 133.

"Ut varias usus meditando extunderet artes
Paulatim."-

Non enim alia hic proponitur inveniendi methodus, quam cujus bruta ipsa sunt capacia, et quam crebro usurpant: nimirum attentissima circa unam rem solicitudo, ejusque perpetua exercitatio, quas sui conservandi necessitas hujusmodi animantibus imponit. Cicero enim vere admodum; "Usus uni rei deditus, et naturam et artem sæpe vincit." Quare si prædicetur de hominibus,

"Labor omnia vincit Improbus, et duris urgens in rebus egestas: "

etiam de brutis similiter quæritur,

"Quis expedivit psittaco suum Xaïpɛ?” Corvo quis auctor fuit, ut magna siccitate lapillos immitteret arbori cavæ, ubi aquam forte conspexerit, ut surgentem laticem rostro posset attingere? Quis viam monstravit apibus, qui per aërem, tanquam vastum mare, agros floridos, licet multum ab alvearibus dissitos, solent petere, et favos suos denuo repetere? Quis formicam docuit, ut grana in colliculo suo reponenda circumroderet prius, ne reposita germinarent, et spem suam illuderent? Quod si in versu illo Virgiliano quis notet verbum illud extundere, quod difficultatem rei; et verbum illud paulatim, quod tarditatem innuit; redibimus unde profecti sumus, ad Ægyptiorum illos deos; cum hactenus homines modice rationis facultate, neutiquam vero officio artis, usi sint ad inventa detegenda.

Secundo, hoc ipsum, quod asserimus (si advertatur paulo diligentius) demonstrat inductionis forma, quam proponit dialectica; qua scilicet scientiarum principia inveniantur et probentur; quæ vitiosa plane est et incompetens, et naturam tantum abest ut perficiat, ut etiam eam pervertat et detorqueat. Qui enim modum acute introspexerit, quo ros iste æthereus scientiarum, similis illi de quo loquitur poëta,

"Aerei mellis cœlestia dona,"

colligatur (cum et scientiæ ipsæ ex exemplis singulis, partim naturalibus, partim artificialibus, tanquam prati floribus et horti, extrahantur) reperiet profecto animum suapte sponte, et nativa indole, inductionem solertius conficere, quam quæ describitur a dialecticis; siquidem ex nuda enumeratione particularium (ut dialectici solent) ubi non invenitur instantia contradictoria, vitiose concluditur; neque aliquid aliud hujusmodi inductio producit, quam conjecturam probabilem. Quis enim in se recipiet, cum particularia, quæ quis novit, aut quorum meminit, ex una tantum parte compareant; non delitescere aliquod, quod omnino repugnet? Perinde ac si Samuel acquievisset in illis Isai filiis, quos coram adductos videbat in domo; et minime quæsivisset

|

Davidem, qui in agro aberat. Atque hæc inductionis forma (si verum omnino dicendum sit) tam pinguis est et crassa, ut incredibile videatur, tam acuta et subtilia ingenia (qualia in his rebus meditationes suas exercuerunt) potuisse eam mundo obtrudere; nisi illud in causa fuisset, quod opera festinata ad theorias et dogmata contendissent: particularia autem (præsertim moram in iis longiorem) ex fastu quodam et elatione animi, despexissent. Illi enim exempla, sive instantias particulares, vice lictorum aut viatorum adhibuerunt ad summovendam turbam, ut dogmatibus suis viam aperirent; neutiquam autem ea inde ab initio in consilium advocarunt, ut legitima fieret et matura de rerum veritate deliberatio. Certe perculserit animos pia et religiosa quædam admiratio, cum videamus eadem calcata vestigia, ad errorem ducentia, in divinis et humanis. Quemadmodum enim in divina veritate percipienda ægre quis in animum inducat, ut fiat tanquam parvulus; ita in humana perdiscenda, provectos utique, puerorum more, prima inductionum elementa adhuc legere et retractare, res humilis existimatur et quasi contemnenda.

Tertio, si concedatur, principia scientiarum ex inductione, qua utuntur, vel sensu et experientia, recte posse constitui; certissimum est tamen, axiomata inferiora ab iis per syllogismum non posse (in rebus naturalibus, quæ participant ex materia) recte et tuto deduci. In syllogismo enim fit reductio propositionum ad principia per propositiones medias. Hæc autem sive inveniendi sive probandi forma in scientiis popularibus (veluti ethicis, politicis, legibus, et hujusmodi) locum habet: imo et in theologicis; quandoquidem Deo pro bonitate sua placuerit captui humano se accommodare: at in physicis, ubi natura opere, non adversarius argumento constringendus est, elabitur plane veritas ex manibus; propter longe majorem naturalium operationum, quam verborum subtilitatem: adeo ut succumbente syllogismo, inductionis (veræ scilicet et emendatæ) officio ubique opus sit, tam ad principia magis generalia, quam ad propositiones inferiores. Nam syllogismi ex propositionibus consistunt; propositiones ex verbis; verba notionum tesseræ sunt. Quare si notiones ipsæ (quæ verborum animæ sunt) male et varie a rebus abstrahantur, tota fabrica corruit. Neque laboriosa vel consequentiarum argumentorum, vel veritatis propositionum examinatio, rem in integrum unquam restituet; cum error sit (ut loquuntur medici) in digestione prima; quæ a functionibus sequentibus non rectificatur. Non igitur absque magna, et evidenti causa evenit, ut complures ex philosophis (aliqui autem eorum maxime insignes) academici fuerint et sceptici qui scientiæ humanæ et syllepsium certitudinem sustulerunt; ultra verisimilitudinem aut probabilitatem negantes eam pertingere. Inficias non iverim, visum esse nonnullis, Socratem, cum scientiæ certitudinem a se amoveret, per ironiam tantum hoc fecisse; et scientiam dissimulando simulasse: renunciando scilicet iis, quæ manifesto sciebat, ut eo modo, etiam quæ nesciebat, scire putaretur. Neque etiam in recentiore academia (quam amplexus est Cicero) illa opinio acatalepsia admodum sincere culta fuit.

Etenim qui

eloquentia floruerunt, hanc fere sectam sibi desump- | nem experimenti; aut per productionem experiserunt, ut in utramque partem copiose disserendi menti; aut per translationem experimenti; aut per gloriam assequerentur: unde a via illa recta, per inversionem experimenti; aut per compulsionem quam ad veritatem pergere debuissent, tanquam ad experimenti; aut per applicationem experimenti; deambulationes quasdam amœnas, animi causa insti- aut per copulationem experimenti; aut denique per tutas, deflexum est. Constat tamen, nonnullos sortes experimenti. Universa vero ista cohibita sunt sparsim in utraque academia (veteri et nova) multo citra terminos axiomatis alicujus inveniendi. Illa magis inter scepticos, acatalepsiam istam simplici- | enim altera pars de novo organo, omnem transitioter et integre tenuisse. Verum in hoc maxime ab nem experimentorum in axiomata, aut axiomatum in illis peccatum est; quod sensuum perceptiones ca- experimenta, sibi vindicat. lumniabantur; unde scientias radicitus evellebant. Variatio experimenti fit primo in materia; scilicet, Sensus vero, licet sæpenumero homines aut fallant, quando experimentum in jam cognitis, certæ materiæ aut destituant, possint tamen multa adjuti industria fere adhæsit; nunc vero in illis, quæ similis sunt ad scientias sufficere; idque non tam ope instrumen- speciei, tentetur: veluti confectio papyri in pannis torum (licet et hæc quoque aliqua ex parte prosint) linteis tantum probata est, in sericis minime (nisi quam experimentorum ejus generis, quæ objecta forte apud Chinenses) neque rursus in filaceis, comsubtiliora, quam pro sensus facultate, ad objecta positis ex setis et pilis, ex quibus conficitur (quod sensu comprehensibilia producere queant. Debu- vocamus) camelotum; neque denique in laneis, goserant autem potius defectum hac in parte imputasse sypio, et pellibus; quanquam hæc tria postrema mentis tum erroribus, tum contumaciæ (quæ rebus magis esse videntur heterogenea. Itaque admisceri ipsis morigera esse recusat) et pravis demonstratio- | possint potius, quam per se utilia esse. Item insitio nibus, et modis ratiocinandi, et concludendi, ex per- in arboribus fructiferis in usu est, in arboribus sylceptione sensuum, perperam institutis. Hæc autem vestribus raro tentata; licet perhibeatur ulmum in loquimur, non quo intellectui detrahatur, aut nego- ulmum insitam miras producere foliorum umbras. tium totum deseratur, sed quo intellectui auxilia Insitio etiam in floribus rara admodum est, licet hoc commoda comparentur et subministrentur, quibus jam cœperit fieri in rosis muscatellis, quæ rosis comrerum ardua et naturæ obscuritatem vincere possunt. munibus feliciter innoculantur. Etiam variationem Nemo enim tanta pollet manus constantia, aut in parte rei, inter variationes in materia ponimus. etiam habitu, ut rectam lineam ducere, aut perfec- Videmus enim, surculum in trunco arboris insitum tum circulum circumscribere, manu libera possit; felicius pullulare, quam si terræ indatur. Cur non quod tamen ope regulæ, aut circini, facere in promptu et semen cepæ capiti alterius cepæ viridis inditum, est. Hæc igitur res ipsa est, quam paramus, et felicius germinet, quam si nudæ terræ commissum ingenti conatu molimur; ut scilicet mens per artem fuerit? Atque hic radix pro trunco variatur, ut hæc fiat rebus par; utque inveniatur ars quædam indicii res insitio quædam in radice videri possit. Variatio et directionis, quæ cæteras artes, earumque axio- experimenti fit secundo in efficiente: radii solis per mata, atque opera detegat, et in conspectum det. specula comburentia, calore ita intenduntur, ut maHanc enim merito desiderari posuimus. teriam, quæ ignem facile concipiat, accendere possint: num et radii lunæ, per eadem, ad lenissimum aliquem gradum teporis actuari possunt, ut videamus, utrum corpora omnia cœlestia sint potestate calida? Item calores radiosi, per specula scilicet, intenduntur : num etiam calores opaci (quales sunt lapidum et metallorum antequam candeant) idem patiuntur; an potius sunt luminis in hac re partes nonnullæ ? Item succinum et gagates fricata paleas trahunt; num etiam et ad ignem tepefacta? Variatio experimenti fit tertio in quanto circa quod diligens admodum est adhibenda cura, cum hoc multi circumstent errores. Credunt enim homines, aucta aut multiplicata quantitate, pro rata augeri aut multiplicari virtutem. Et hoc fere postulant et supponunt, tanquam res sit mathematicæ cujusdam certitudinis; quod omnino falsissimum est. Globus plumbeus unius libræ a turri demissus (puta) decem pulsuum spatio, ad terram descendit: num globus duarum librarum (in quo impetus iste, motus, quem vocant, naturalis, duplicari debet) spatio quinque pulsuum terram feriet? At ille æquali fere tempore descendet, neque accelerabitur juxta rationem quanti. Item sulphuris (puta) drachma una semilibræ chalybis admixta, eam fluere faciet et colliquari: num igitur uncia sulphuris, quatuor libris chalybis, ad colliquationem sufficiet? At illud non sequitur. Certum enim est, obstinationem materiæ in patiente, per quantitatem,

Ars ista indicii (ita enim eam appellabimus) duas habet partes: aut enim defertur indicium ab experimentis ad experimenta: aut ab experimentis ad axiomata, quæ et ipsa nova experimenta designent. Priorem harum experientiam literatam nominabimus, posteriorem vero interpretationem naturæ, sive novum organum. Prior quidem (ut alibi attigimus) vix pro arte habenda est, aut parte philosophiæ, sed pro sagacitate quadam; unde etiam eam venationem Panis (hoc nomen ex fabula mutuati) quandoque appellamus: attamen quemadmodum possit quis, in via sua, triplici modo progredi; aut cum palpat ipse in tenebris; aut cum alterius manu ducatur, ipse parum videns; aut denique cum vestigia lumine adhibito regat: similiter cum quis experimenta omnigena absque ulla serie, aut methodo tentet; ea demum mera est palpatio: cum vero nonnulla utatur in experimentando directione et ordine, perinde est, ac si manu ducatur. Atque hoc illud est, quod per experientiam literatam intelligimus: nam lumen ipsum, quod tertium fuit, ab interpretatione naturæ, sive novo organo, petendum est.

Literata experientia, sive venatio Panis, modos experimentandi tractat: eam (cum desiderari posuerimus, neque res sit plane perspicua) pro more et instituto nostro aliquatenus adumbrabimus. Modus experimentandi præcipue procedit, aut per variatio

augeri amplius, quam activitatem virtutis in agente. Porro nimium æque fallit ac parum. Etenim in excoctionibus et depurationibus metallorum, error est familiaris, ut ad excoctionem promovendam, aut calorem fornacis, aut additamenti, quod injiciunt, molem augeant. At illa supra modum aucta operationem impediunt; propterea quod vi et acrimonia sua multum ex metallo puro in fumos vertant et asportent; ut et jactura fiat; et massa, quæ remanet, magis sit obstinata et dura. Debent igitur homines ludibrium illud mulieris Æsopi cogitare: quæ sperarat, ex duplicata mensura hordei gallinam suam duo ova quotidie parituram: at illa impinguata nullum peperit. Prorsus non tutum fuerit alicui experimento naturali confidere, nisi facta fuerit probatio, et in minore, et in majore quanto. Atque de variatione experimenti hactenus.

Item ar

Productio experimenti duplex; repetitio, et extensio nimirum, cum aut experimentum iteratur, aut ad subtilius quiddam urgetur. Repetitionis exemplum tale sit. Spiritus vini fit ex vino per destillationem unicam; estque vino ipso multo acrior et fortior: num etiam spiritus vini ipse destillatus sive sublimatus, se ipsum fortitudine æque superabit? At repetitio quoque non absque fallacia est: etenim, tum secunda exaltatio, prioris excessum non æquat; tum etiam sæpenumero per iterationem experimenti, post statum sive acmen quandam operationis, tantum abest ut progrediatur natura, ut potius relabatur. Judicium igitur in hac re adhibendum. gentum vivum, in linteo, aut alias in medio plumbi liquefacti, cum refrigescere cœperit, insertum, stupefit; nec amplius fluit: num et idem argentum vivum, si sæpius immissum fuerit, ita figetur, ut fiat malleabile ? Extensionis exemplum tale sit: aqua in summo posita, et pensilis facta, et per rostrum vitri oblongum in vinum dilutum immersa, separabit aquam a vino: vino in summum se paulatim recipiente, aqua in imo subsidente: num etiam, quemadmodum vinum et aqua (corpora scilicet diversa) hoc ingenio separantur, possint quoque partes vini (corporis nimirum integri) subtiliores a crassioribus separari; ut fiat tanquam destillatio, per pondus, et in summo reperiatur aliquid spiritui vini proximum, sed forte delicatius ? Item magnes ferrum integrum trahit: num etiam frustrum magnetis in dissolutione ferri immersum, ferrum ad se alliciet, et se ferro obducet? Item, versorium acus nautica se ad polos mundi applicat: num etiam eadem via et consecutione, qua cœlestia? Videlicet, ut si quis acum in contrario situ, hoc est, in puncto australi ponat, et paulisper teneat, ac deinde vim omittat: num forte acus ad septentriones se conferet, eligendo potius rotare per occidentem in situm desideratum, quam per orientem? Item, aurum argentum vivum, juxta positum, imbibit: num vero aurum recipit illud argentum vivum intra se, sine extensione molis suæ, ut fiat massa quædam ipso auro ponderosior? Item, homines memoriæ serviunt, collocando imagines personarum in locis. Num etiam idem assequentur, missis locis, et affingendo actiones aut habitus personis? Atque de productione experimenti hactenus.

Translatio experimenti triplex: aut a natura vel

|

casu in artem : aut ab arte vel practica alia in aliam: aut a parte alicujus artis in partem diversam ejusdem. Translationis a natura aut casu in artem innumera sunt exempla: adeo ut omnes fere artes mechanicæ, a tenuibus initiis, natura aut casu præbitis, ortum habuerint. Adagio receptum erat, "botrum contra botrum citius maturescere:" id quod de mutuis amicitiæ operis et officiis increbuit. At nostri cydræ (vini scilicet ex pomis) confectores, hoc optime imitantur. Cavent enim ne poma tundantur aut exprimantur, antequam, nonnullo tempore in acervos conjecta, mutuo contactu maturuerint; unde nimia potus aciditas emendetur. Item, Iridum artificiosarum imitatio ex aspersione spissa guttularum, ab iridibus naturalibus ex nube roscida, facili ductu translata est. Item, modus destillandi, vel ex alto peti, ex imbribus scilicet, aut rore; vel ex humili illo experimento guttarum, in patinis ollis aquæ bullientis superimpositis, adhærentium, desumi potuit. Tonitrua autem et fulgura imitari veritus quis esset, nisi operculum monachi illius chemici, magno impetu et fragore, subito in sublime jactum, submonuisset. Verum quo hæc res magis exemplis abundet, eo pauciora adducere opus fuerit. Debuerant autem homines, si illis utilia inquirere vacaret, naturalia opificia et operationes singulas, attente, et minutim, et ex composito intueri; et secum perpetuo, et acriter cogitare, quænam ex ipsis ad artes transferri possit. Speculum enim artis natura : nec pauciora sunt experimenta, quæ ab arte in artem, seu a practica in practicam, transferri possunt; licet hoc rarius in usu sit. Natura enim ubique omnibus occurrit ; at artes singulæ artificibus tantum propriis cognitæ sunt. Specilla ocularia ad visum debilem juvandum inventa sunt: num et comminisci quis queat aliquod instrumentum, quod auribus appensum surdastris ad audiendum juvet ? balsamationes et mel cadavera conservant; annon possit aliquid ex his in medicinam transferri, quod etiam vivis corporibus prosit? Item, sigillorum practica in cera, cæmentis, et plumbo, antiqua fuit: at hæc etiam impressioni in chartis, sive arti typographicæ, viam monstravit. Item, sal in coquinaria carnes condit, idque melius hieme, quam æstate. Annon hoc ad balnea utiliter transferri possit, eorumque temperamentum, quando opus fuerit, vel imprimendum, vel extrahendum? Item, sal in nupero experimento, de conglaciationibus artificialibus, magnas vires ad condensandum obtinere reperitur: annon possit hoc transferri ad condensationes metallorum cum jampridem notum sit, aquas fortes, ex nonnullis salibus compositas, dejicere et præcipitare arenulas auri ex metallis aliquibus auro ipso minus densis? Item pictoria imagine memoriam rei renovat: annon hoc traductum est in artem eam, quam vocant, memoria? De his in genere monitum sit; quod nihil ad imbrem quendam inventorum utilium, eorundemque novorum, veluti cœlitus deducendum, tantum valere possit, quantum, si experimenta complurium artium mechanicarum, uni homini, aut paucis, qui se invicem colloquiis acuere possint, in notitiam venerint: ut per hanc, quam dicimus, experimentorum translationem, artes se mutuo fovere, et veluti commixtione radiorum accendere possint.

Item, im

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »