ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Sed

Cum

vel alicujus rei optime coloratæ (quæ tamen croci lentorem, ad se in liquoribus aperiendum et incorporandum, non habeat) immisceas. Itaque ridiculum erat, atomos pro parvis illis corpusculis, quæ sub radiis solis conspiciuntur, accipere. Ea enim pulveris instar sunt, atomum autem, ut ipse Democritus aiebat, nemo unquam vidit, aut videre possit. ista rerum dispertitio in odoribus multo magis mirabilem se ostendit. Etenim si parum croci dolium aquæ, colore; at parum zibethi coenaculum amplum, odore imbuere, et inficere potest, et subinde aliud, et rursus aliud. Neque quisquam sibi fingat, odores, luminis more, aut etiam caloris et frigoris, absque communicatione substantiæ diffundi; cum notare possit, odores etiam rebus solidis, lignis, metallis, adhærescere, idque ad tempus non exiguum; posse etiam frictione, lavatione ab iisdem discuti et purgari. Verum in hisce et similibus, quod processus infinitus non sit, nemo sanus contradixerit, cum intra spatia et limites, et corporum quantitates, hujusmodi dispertitio sive diffusio cohibeatur; ut in exemplis antedictis evidentissimum est. Quod ad secundum sensum atomi attinet, quod vacuum præsupponit, atomumque ex privatione vacui definit; bona et seria diligentia Heronis fuit, quæ vacuum coacervatum negavit, vacuum commistum asseruit. enim perpetuum corporum nexum cerneret, neque inveniri prorsus aut assignari spatium aliquod, quod corpore vacet; et multo magis, cum corpora gravia et ponderosa sursum ferri, et naturas suas quoque modo deponere et violare potius, quam divulsionem absolutam a corpore contiguo patiantur, videret; naturam a vacuo majoris notæ sive coacervato abhorrere prorsus statuit. Contra, cum eandem corporis materiam contrahi, et coarctari, et rursus aperiri et dilatari perspiceret, et spatia inæqualia interdum majora, interdum minora occupare et complere ; non vidit quomodo hujusmodi ingressus et egressus corporum in locis suis fieri possit, nisi propter vacuum admistum, minus videlic et, corpore compresso, plus relaxato necesse enim esse, contractionem istam per unum ex his tribus modis fieri; aut eo, quem diximus, nempe quod vacuum pro ratione contractionis excludatur; aut quod aliud aliquod corpus prius intermistum exprimatur; aut quod sit quædam naturalis (qualis qualis ea sit) corporum condensatio et rarefactio. Atque quod ad corporis tenuioris expressionem attinet, ista ratio nullum exitum habere videtur. Nam verum est, spongias, et hujusmodi porosa, expresso aëre, contrahi. De aëre ipso autem manifestum est per plurima experimenta, cum spatio notabili contrahi posse. Num ergo et ipsius aëris subtiliorem partem exprimi putandum est? et deinceps hujusmodi partis aliam, et sic in infinitum? Nam adversissimum tali opinioni est, quod quo tenuiora corpora sint, eo majorem contractionem sustineant, cum contra fieri oporteret, si contractio per expressionem partis tenuioris fieret. Atque de illo altero modo, corpora scilicet eadem, nec alias mutata, tamen magis et minus in raritate aut densitate recipere, non multum laborandum est. Positivum enim quiddam videtur esse, et ratione surda, et inexplicata niti, qualia sunt fere Aristotelis pronuntiata. Restat itaque tertius ille modus, qui

vacuum supponit. Quod si illud quis objiciat, durum videri et fere incredibile, ut vacuum admistum sit, cum corpus ubique reperiatur; is si exempla, quæ modo adduximus, aquæ croco, vel aëris odoribus infecti, animo sedatiore consideret, facile perspiciet, nullam partem posse assignari aquæ, ubi crocus non sit, et tamen manifestum esse ex comparatione croci et aquæ antequam miscerentur, corpus aquæ corpus croci multis numeris excedere. Quod si id in diversis corporibus invenitur, multo magis in corpore et vacuo hoc fieri putandum est. Verum in ea parte Heronis, utpote hominis mechanici, contemplatio illa Democriti philosophi clarissimi inferior fuit: quod Hero, quia hic apud nos in nostro isto orbe vacuum coacervatum non reperit, ideo illud simpliciter negavit. Nil enim impedit, quominus in regionibus ætheris, ubi proculdubio majores sunt corporum expansiones, etiam vacuum coacervatum sit. In iis autem inquisitionibus et similibus semel monitum sit, ne quis propter tantam naturæ subtilitatem confundatur et diffidat. Cogitet enim et unitates et summas rerum ex æquo supputationi submitti. Tam facile enim quis mille annos dixerit, aut cogitaret, quam mille momenta; cum tamen anni a multis momentis constituantur. Neque rursus existimet aliquis, hæc potius speculationis curiosa esse, quam ad opera et usum referri: videre enim est omnes fere philosophos et alios, qui in experientia et rebus particularibus sedulo versati sunt, et naturam ad vivum dissecuerunt, in hujusmodi inquisitiones incidere, licet eas feliciter non peragant. Neque alia subest causa potentior et verior, ob quam philosophia, quam habemus, effectuum sit sterilis, nisi quod verborum et notionum vulgarium subtilitates captavit; naturæ subtilitatem non persecuta est, nec inquirere constituit.

II.

DE ÆQUALITATE AC INÆQUALITATE ATOMORUM
SIVE SEMINUM.

PYTHAGORÆ inventa et placita talia ex majore parte fuere, quæ ad ordinem potius quendam religiosorum fundandum, quam ad scholam in philosophia aperiendam, accommodata essent; quod et eventus comprobavit. Ea enim disciplina plus in hæresi Manichæorum, et superstitione Mahumeti, quam apud philosophos, valuit et floruit. Opinio tamen ejus, mundum ex numeris constare, eo sensu accipi potest, ut ad naturæ principia penetret. Duplex enim est, atque adeo esse potest, opinio de atomis sive rerum seminibus; una Democriti, quæ atomis inæqualitatem et figuram, et per figuram situm attribuit; altera fortasse Pythagoræ, quæ eas omnino pares et similes esse asseruit. Qui enim æqualitatem atomis assignat, is omnia in numeris necessario ponit; qui autem reliqua attributa admittit, is naturas primitivas atomorum singularium præter numeros sive rationes coitionum adhibet. Activa autem quæstio, quæ huic speculativæ respondet, eamque determinare potest, ea est, quam etiam Democritus adducit; utrum omnia ex omnibus fieri possint. Quod cum illa a ratione alienum putasset, atomorum diversitatem tenuit. Nobis vero ea quæstio non bene instituta, nec quæstionem priorem premere videtur, si de transmutatione immediata corpora intelligatur.

Verum utrum etiam per debitos circuitus et mutationes medias universa non transeant, ea demum quæstio legitima est. Dubium enim non est, semina rerum, licet sint paria, postquam se in certas turmas et nodos conjecerint, corporum dissimilium naturam omnino induere, donec eædem turmæ aut nodi dissolvantur; adeo ut compositorum natura et affectus transmutationi immediatæ non minori impedimento ac obici, quam simplicium, esse possit. Verum Democritus in corporum principiis investigandis acutus; in motuum autem principiis examinandis sibi impar et imperitus deprehenditur; quod etiam commune vitium omnium philosophorum fuit. Atque hujus, de qua loquimur, inquisitionis de prima conditione seminum sive atomorum, utilitas, nescimus, an non sit omnino maxima; ut quæ sit actus et potentiæ suprema regula, et spei et operum vera moderatrix. Etiam alia inquisitio inde fluit, cujus utilitas complexu minor, sed rebus et operibus propior est. Ea est de separatione et alteratione, hoc est, quid per separationem fiat, et quid alia ratione. Familiaris enim est animo humano error, qui etiam a chemistarum philosophia magnum robur et incrementum accepit; ut ea separationi deputentur, quæ alio spectent. Exempli gratia; cum aqua in vaporem transit, facile quis opinetur partem aquæ subtiliorem emitti, crassiorem subsistere; ut in ligno videre est, ubi pars in flamma et fumo evolat, pars in cinere manet. Simile quiddam et in aqua fieri quis putet, licet non tam manifesto. Quamvis enim tota aqua quandoque ebullire et consumi videatur, tamen fæces quasdam ejus, tanquam cinerem, vasi adhærescere posse. Verum et ista ratio cogitationem fallit. Certissimum enim est, totum corpus aquæ in aërem posse mutari, et si quid vasi adhærescat, id non ex delectu et separatione partis crassioris, sed forte ut aliqua pars (licet pari omnino cum ea, quæ evolat, substantia) situ vas tetigeret, evenire; idque exemplo argenti vivi elucescit, quod totum fit volatile, et rursus totum absque diminutione vel tantilla consistit. Etiam in oleo lampadum, et sevo candelarum, totum a pingui fit volatile, nec aliqua fit incineratio; nam fuligo post flammam non ante flammam gignitur; et flammæ cadaver, non olei aut sevi sedimentum est. Atque hoc aditum quendam ad Democriti opinionem de diversitate seminum sive atomorum labefactandam præbet. Aditum, inquam, in natura; nam in opinione aditus ille est multo mollior et blandior, quod philosophia vulgaris materiam suam commentitiam ad omnes formas æquam et communem fingit.

III. DE NEGLIGENTIA VETERUM IN INQUISITIONE DE MOTU, ET MOVENTIBUS RERUM PRINCIPIIS.

INQUISITIONEM de natura in motu contemplando et examinando maxime collocare, ejus est, qui opera spectet. Quieta autem rerum principia contemplari aut comminisci, eorum est, qui sermones serere, et disputationes alere velint. Quieta autem voco principia, quæ docent ex quibus res conflentur et consistant, non autem qua vi et via coalescant. Neque enim ad agendum, et potestatem sive operationem humanam amplificandam sufficit, aut magnopere attinet, nosse ex quibus res constent, si modos et

[ocr errors]

vias mutationum et transformationum ignores. Nam sumpto exemplo a mechanicis (a quarum phantasia celebres illæ de principiis rerum inquisitiones fluxisse videntur) an forte qui simplicia theriacam ingredientia novit, is pro certo theriacam componere potest? Aut qui sacchari, vitri, panni, materialia recte descripta apud se habet, num propterea artem, quæ ad eorum præparationem et effectionem pertinet, tenere videtur? Atque in hujusmodi tamen principiis mortuis investigandis et examinandis hominum speculationes præcipue occupatæ sunt; ac si quis cadaveris naturæ anatomiam inspicere, non naturæ vivæ facultates et virtutes inquirere, sibi proponat et destinet. De moventibus autem rerum principiis sermo fere in transitu habetur: ut omnem admirationem superet, si intueamur quam negligenter et dissolute res omnium maxima et utilissima inquiratur et tractetur. Etenim si cogitationem de iis, quæ dicuntur, paulisper suscipiamus: num stimulus materiæ per privationem ? num efformatio materiæ ad ideam ? num aggregatio particularum similium ? num agitatio fortuita atomorum in vacuo? num lis et amicitia? num cœli et terræ impressiones reciprocæ; num elementorum commercium per qualitates symbolizantes? num influxus cœlestium? num sympathiæ et antipathiæ rerum ? num occultæ et specificæ virtutes et proprietates? num fatum, fortuna, necessitas? num, inquam, hujusmodi generalia, quæ nil aliud sunt quam spectra, et simulacra in superficie rerum, veluti in aquis, natantia et ludentia, humanum genus beabunt? aut opes humanas efficient auctiores? Ista enim phantasiam implent, vel inflant potius, sed nil prorsus ad operum effectionem, corporum mutationem, aut motuum regimen faciunt. rursus, de motu naturali et violento, de motu ex seipso et aliunde, de terminis motuum argutari et subtilitates captare; et hæc quoque nil admodum de corpore naturæ stringunt; sed potius in cortice describuntur. Itaque his missis, vel ad populares sermones damnatis et relegatis, illi demum rerum appetitus et inclinationes investigandæ sunt, a quibus ista, quam videmus, tanta effectuum et mutationum varietas, in operibus et naturæ et artis conflatur, et emergit. Atque tentandum, ut naturæ, veluti Proteo, vincula injiciamus. Sunt enim genera motuum recte inventa et discreta, vera Protei vincula. Nam prout motuum, id est, incitationum et cohibitionum stimuli et nodi adhibentur, ad illud sequitur materiæ ipsius conversio et transformatio.

Atque

IV. DE DIVISIONE VULGARI MOTUS, QUOD SIT INUTILIS, ET MINUS ACUTA.

DIVISIO motus recepta in philosophia popularis videtur et absque fundamento, ut quæ rem per effectus tantum dividit; atque ad hoc, ut per causas sciamus, nihil conducit. Nam generatio, corruptio, augmentatio, diminutio, alteratio, latio ad locum, nil aliud quam opera et effectus motuum sunt; qui cum ad manifestam rerum mutationem pervenerunt, quæ populari notæ subjacet, tum demum hisce nominibus (pingui satis contemplatione) insigniuntur. Neque enim dubitamus, quin hoc sibi velint, cum corpora per motum (cujuscunque sit generis) eo usque processerint, ut formam novam teneant, vel veterem

ponant (quod veluti periodus quædam est, et justi | dici possit huic corpori plus materiæ adesse, illi spatii confectio) id motum generationis et corrupti- autem (licet eandem mensuram expleant) minus. onis nominari; sin autem, manente forma, quantita- | Exempli gratia, plumbo plus, aquæ minus, aëri multo tem tantummodo et dimensionem novam adipiscan- minus; neque hoc solum indefinite et ratione incerta tur, id motum augmentationis et diminutionis dici; et surda, sed præcise; adeo ut calculos hæc res sic, manente etiam mole et claustris, sive circum- pati possit, veluti plus duplo, triplo, et similiter. scriptione, tamen qualitate, actionibus et passionibus Itaque si quis dicat, aërem ex aqua fieri posse, aut mutentur, id motum alterationis appellari; sin, ma- rursus aquam ex aëre, audiam; si vero dicat similem nente utique et forma, et mole, et quantitate, locum mensuram aquæ in similem mensuram aëris verti et nil aliud mutent, id per motum lationis significari. posse, non audiam; idem enim est, ac si dixisset, Verum hæc omnia acutius et diligentius inspicienti, aliquod posse redigi in nihilum. Similiter e conmensura motus sunt, et periodi, sive curricula quæ- verso, si dicat datam mensuram aëris (exempli gradam motuum et veluti pensa, non veræ differentiæ, tia vesicam contenti certi aëris plenam) in similem cum quid factum sit designent; at rationem facti vix mensuram aquæ verti posse, idem est ac si dicat, innuant. Itaque hujusmodi vocabula docendi gratia aliquid fieri posse ex nihilo. Ex his itaque positis, sunt necessaria, et dialecticis rationibus accommo- tria præcepta sive consilia ad usum derivare jam data, naturalis autem scientiæ egentissima. Omnes visum est, ut homines peritius, et propter peritiam enim isti motus compositi sunt, et decompositi, et felicius, cum natura negotientur. Primum hujusmultipliciter compositi; cum perite contemplantibus modi est, ut homines frequenter naturam de rationiad simpliciora penetrandum sit. Nam principia, bus suis reddendis interpellent; hoc est, cum corpus fontes, causæ, et formæ motuum, id est omnigenæ aliquod, quod prius sensui manifestum erat, aufugisse materiæ appetitus et passiones, philosophiæ deben- et disparuisse videant, ut non prius rationes admittur ac deinceps motuum impressiones sive impul- tant, aut liquident, quam demonstratum eis fuerit, siones; fræna et reluctationes; viæ et obstructiones; quo tandem corpus illud migraverit, et ad quæ realternationes et mistura; circuitus et catena; deni- ceptum sit. Hoc, ut nunc sunt res, negligentissime que universus motuum processus. Neque enim dis- fit, et contemplatio plerumque cum aspectu desinit; putationes animosæ, aut sermones probabiles, aut adeo ut flammæ, rei vulgatissimæ, receptum homines contemplationes vaga, aut denique placita speciosa, non norint, quandoquidem eam in corpus aëris mumultum juvant. Sed id agendum ut, modis debitis, tari falsissimum sit. Secundum hujusmodi, ut cum et ministerio naturæ convenienti, motum quemcun- homines considerent necessitatem naturæ prorsus que in materia susceptibili excitare, cohibere, inten- adamantinam, quæ materiæ inest, ut se sustentet, dere, remittere, multiplicare, ac sopire et sistere nec in nihilum cedat, aut solvatur; illi rursus nulpossimus; atque inde corporum conservationes, mu- lum genus vexationis et agitationis materiæ prætertationes, et transformationes præstare. Maxime mittant, si ultimas ejus operationes et obstinationes autem ii motus sunt inquirendi, qui simplices, pri- detegere atque educere velint. Atque hoc consilium mitivi, et fundamentales sunt, ex quibus reliqui con- non admodum artificiosum certe videri possit; quis flantur. Certissimum enim est, quanto simpliciores negat? Sed utile tamen quiddam videtur, neque motus invenientur, tanto magis humanam potestatem nihil in eo est. Veruntamen, si placet, etiam nunc amplificari, et a specialibus et præparatis materiis parum observationis huic rei adspergamus. Itaque liberari, et in nova opera invalescere. Et certe sic habeto. Maximum certe homini, sive operanti, quemadmodum verba sive vocabula omnium lingua- sive experienti, impedimentum occurrit, quod materum, immensa varietate, e paucis literis simplicibus | riæ massam certam, absque diminutione aut accescomponuntur; pari ratione universæ rerum actionessione, servare, et premere, et subigere vix licet; sed, et virtutes a paucis motuum simplicium naturis et originibus constituuntur. Turpe autem fuerit hominibus, propriæ vocis tintinnabula tam accurate explorasse, ad naturæ autem vocem tam illiteratos esse, et more prisci seculi (antequam literæ inventæ essent) sonos tantum compositos, et voces dignoscere; elementa et literas non distinguere.

V. DE QUANTO MATERIE CERTO, ET QUOD MUTATIO
FIAT ABSQUE INTERItu.

OMNIA mutari, et nil vere interire, ac summam materiæ prorsus eandem manere satis constat. Atque ut omnipotentia Dei opus erat, ut aliquid crearetur e nihilo, ita et similis omnipotentia requiritur, ut aliquid redigatur in nihilum. Id sive per destitutionem virtutis conservatricis, sive per actum dissolutionis fiat, nihil ad rem: tantum necesse est, ut decretum intercedat Creatoris. Hoc posito ne cogitatio abstrahatur, aut materia aliqua fictitia intelligatur, etiam illud significamus; eam a nobis introduci materiam, atque ea natura investitam, ut vere

separatione facta, ultima vis eluditur. Separatio autem duplex intervenit: aut quod pars materiæ evolet, ut in decoctione; aut saltem quod secessio fit, ut in flore lactis. Intentio itaque mutationis corporum profundæ et intimæ non alia est, quam si materia omnino debitis modis vexetur; sed tamen istæ duæ separationes nihilominus interim prohibeantur. Tum enim materia vere constringitur, ubi fugæ omnis via intercipitur. Tertium denique hujusmodi, ut homines, cum corporum alterationes in eadem materiæ massa, neque aucta, neque diminuta, fieri videant, primum eo errore phantasiam liberent, qui alte hæret; alterationem nempe tantummodo per separationem fieri; deinde ut sedulo et perite distinguere incipiant de alterationibus, quando ad separationem referri debeant; quando ad disordinationem tantum, et variam positionem partium absque alia separatione; quando ad utramque. Neque enim credo, cum pyrum immaturum et acerbum manibus fortius attrectamus, contundimus, et subigimus, unde illud dulcedinem acquirit; aut cum suc

Solida

cinum vel gemma, in pulverem subtilissimum re- | atque ille nitatur sedulo, non propterea tamen minor dacta, colorem deponunt, materiæ pars notabilis de- est motus renitentiæ, quia non prævalet, et a motu perditur, sed tantum partes corporis in nova positione fortiori ligatur. Hoc autem quod dicimus de falsa constituuntur. Restat ut errorem quendam ex opi- quiete, et in rebus innumeris utile cognitu est, et nionibus hominum evellamus, cujus ea vis est, ut, si non minimum lucis præbet in inquisitione naturæ fides ei adhibeatur, aliqua ex his, quæ diximus, pro solidi et liquidi, sive consistentiæ et fluoris. desperatis haberi possint. Vulgaris enim opinio est, enim videntur in positione sua manere et quiescere, rerum spiritus, cum ad intensiorem quendam gradum liquida autem moveri et confundi. Neque enim cotenuitatis per calorem evecti sunt, etiam in vasis so- lumna ex aqua, aut alia effigies extrui potest, ut de lidissimis (puta argenti, vitri) per occultos eorundem ligno vel lapide. Itaque in promptu est opinari, poros et meatus evolari; quod minus verum est. partes aquæ superiores contendere (motu, quem apNeque enim aër aut spiritus, licet accedente calore, pellant, naturali) ut defluant; partes autem ligni rarefactus, non flamma ipsa, tam libenter se com- non item. Atqui hoc verum non est, cum idem inminuit, ut per hujusmodi poros exitum sibi quærere sit motus partibus ligni, quæ in summo collocantur, aut facere sustineat. Verum ut nec aqua per rimam ut deorsum ferantur, qui aquæ; idque in actum pervalde parvam, ita nec aër per hujusmodi poros ef- duceretur, nisi ligaretur et retraheretur iste motus a fluit. Nam ut aër aqua longe tenuior, ita et tales motu potiore. Is autem est certe appetitus contipori rimis conspicuis longe subtiliores sunt: neque nuitatis, sive separationis fuga, quæ et ipsa tam opus haberet sub vase operto suffocari, si hujusmo- aquæ, quam ligno, competit; sed in ligno est motu di perspirationes illi ullo modo præsto essent aut gravitatis fortior, in aqua debilior. Nam quod ex competerent. Exemplum autem, quod adducunt, hujusmodi motu etiam quæ liquida sunt participent, miserum est, vel potius miserandum, ut sunt pleræ- | id manifestum est. Videmus enim in bullis aquæ que contemplationes vulgaris philosophiæ, cum ad ad separationem evitandam, aquam se in pelliculas particularia ventum est. Aiunt enim, si charta in- conjicere, in hemisphærii formam confictas. Videflammata in poculum mittatur, et subito os poculi mus etiam in stillicidiis, aquam, ut aquæ continuesuper vas aquæ convertatur, aquam sursum trahi; | tur, in filum exile se producere et attenuare, quoad propterea quod postquam flamma, et aër per flam- sequens aqua suppetat; sin autem deficiat aqua ad mam rarefactus, quæ spatii aliquantum impleverant, continuationem, tum se in guttas rotundas recipere, per poros vasis exhalaverint, restare ut corpus ali- quarum diameter filo illo priore sit multo major. quod succedat. Idem in ventosis fieri, quæ carnes Simili modo videmus, aquam comminutionem magis trahunt. Atque de successione aquæ vel carnis be- exquisitam ægre pati, cum ex foraminibus et rimis ne sentiunt, de causa, quæ præcedit, imperitissime. (si subtiliores sint) naturali suo pondere absque conNeque enim est aliqua corporis emissio, quæ spatium cussione non effluat. Quare constat, appetitum conpræbet, sed sola corporis contractio. Corpus enim, in tinuitatis etiam liquidis inesse, sed debilem. At quod flamma recedit, longe minus spatium complet, contra in rebus solidis viget, et motui naturali sive quam flamma antequam extingueretur. Hinc fit gravitati prædominatur. Si quis enim existimet in illud inane, quod successionem desiderat. Atque in columna ligni vel lapidis superiores partes non difventosis hoc evidentissimum est. Nam cum eas fluere cupere, sed se in eodem plane statu sustinere, fortius trahere volunt, spongia aquæ frigidæ infusa is facile se corriget, si consideret columnam, sive illas tangunt, ut per frigus aër interior condensetur, similia, si altitudo ejus ad latitudinem basis non sit et se in minus spatium colligat. Itaque demimus proportionata, sed modum excedat, stare non posse, certe hominibus eam solicitudinem, ne de spirituum sed devexo pondere ferri; adeo ut structuris præaltam facili evolatione laborent: cum et illi spiritus, tis necesse sit, ut ad pyramidis formam inclinent, et quos sæpe desiderant, odorum, saporum, similium, sint versus summitatem angustiores. Qualis autem non semper extra septa evolent, sed intra confundan- sit ea natura, quæ appetitum istum continuitatis intur; hoc certissimum est. tendat aut remittat, non facile inquirenti occurret. Illud fortasse suggeretur, partes solidorum esse magis densas et compactas; liquidorum magis raras et solutas; aut liquidis subesse spiritum, quod fluoris sit principium, qui in solidis desit, et hujusmodi. Sed neutrum horum veritati consonum est. Manifestum enim est, nivem et ceram, quæ secari et fingi, et impressiones recipere possunt, argento vivo aut plumbo liquefacto longe esse rariora; ut in ratione ponderum evincitur. Quod si quis adhuc insistat, fieri posse, ut nix aut cera, licet sit (in toto) argento vivo rarior, tamen habere possit partes magis clausas et compactas; verum quia sit corpus spongiosum, et cava multa et aërem recipiat, ideo in summa effici leviorem, ut in pumice fit, qui cum pro ratione molis sit fortasse ligno levior, tamen si utrumque in pulverem redigatur, pulverem pumicis pulvere ligni futurum graviorem, quia cavitates illæ non amplius adsint: Hæc bene notata et objecta sunt. Sed quid

VI. DE QUIETE APPARENTE, ET CONSISTENTIA, ET

FLUORE.

QUOD quædam quiescere videantur, et motu privari, id secundum totum aut integrum recte videtur, secundum partes autem, hominum opinionem fallit. Quies enim simplex et absoluta, et in partibus et in toto nulla est, sed quæ esse putatur per motuum impedimenta, cohibitiones, et æquilibria efficitur. Exempli gratia, cum in vasis in fundo perforatis, quibus hortos irrigamus, aqua (si os vasis obturetur) ex foraminibus illis non effluit; id per motum retrahentem, non per naturam quiescentem fieri perspicuum est.

Aqua enim tam contendit descendere, quam si actu suo potiatur; sed cum in summitate vasis non sit quod succedat, aqua in imo ab aqua in summo retrahitur, et vim patitur. Si quis enim alterum infirmiorem in lucta teneat, ut se movere non possit,

ad nivem et ceram colliquatam dicent, ubi jam cavitates expletæ sunt; vel quid ad gummi corpora, mastichen, et similia, quæ cavitates istas manifestas non habent, et tamen sunt pluribus liquoribus leviora? Quod autem de spiritu afferunt, per cujus vim et impetum res fluant; id certe primo intuitu probabile est, et notionibus communibus familiare, reipsa autem durius est, et magis erroneum, cum veræ rationi non solum non innitatur, sed fere opponatur. Spiritus enim ille, quem dicunt, revera (quod mirum fortasse dictu) consistentiam inducit, non fluorem : quod et optime in instantia nivis cernitur; quæ cum ex aqua et aëre compositum corpus sit, cumque et aqua et aër seorsum fluant, in mistura tamen consistentiam adipiscitur. Quod si quis objiciat, id evenire posse ex condensatione aquæ partis per frigus, et non ab interpositione aëris ; is se corriget, si animadvertat etiam spumam corpus simile nivi esse, quod tamen a frigore nullo modo condensetur. Sin adhuc urgeat, et in spuma præcedere condensationem, non a frigore, sed tamen ab agitatione et percussione; is pueros consulat, qui ex levi aura, per fistulam sive calamum inspirata, et aqua (ob parum saponis admistum) paulo tenaciore, miram et turritam bullarum structuram conficiunt. Res autem sic se habet; corpora ad tactum corporis amici, sive similis, se solvere et laxare, ad tactum autem corporis dissentientis se stringere et sustinere. Itaque appositionem corporis alieni esse consistentiæ causam. Sic videmus oleum aquæ admistum, ut fit in unguentis, liquidatem, quæ et in aqua et in oleo antea vigebat, quadantenus exuere. Contra videmus, papyrum aqua made factum se solvere, et consistentiam (quæ ob aërem antea in poris admistum valida erat) deponere; oleo vero made factum, minus, quia oleum papyro minus consentiat. Idem quoque in saccharo videmus et similibus, quæ ad aquam vel vinum intromittenda se laxant, neque solum cum liquores illis incumbunt, sed eosdem quoque sugunt et sursum trahunt.

VII. DE CONSENSU CORPORUM, QUÆ SENSU PRÆDITA SUNT, ET QUE SENSU CARENT.

PASSIONES Corporum, quæ sensu dotantur, et quæ sensu carent, magnum consensum habent; nisi quod in corpore sensibili accedat spiritus. Nam pupilla oculi speculo sive aquis æquiparatur; et simili natura imagines lucis et rerum visibilium excipit et reddit. Organum autem auditus obici intra locum cavernosum conforme est, a quo vox et sonus optime resultat. Attractiones autem rerum inanimatarum, et rursus horrores sive fugæ (eas dico, quæ ex proprietate fiunt) in animalibus, olfactui atque odoribus gratis et odiosis, conveniunt. Tactus autem ratio et gustus, omnem, quæ in corporibus animatis accidere possit, aut violentiam aut contra insinuationem almam et amicam, ac universas earundem passionum figuras veluti vates aut interpres exprimit. Nam compressiones, extensiones, erosiones, separationes, et similia, in corporibus mortuis in processu latent, nec nisi post effectum manifestum percipiuntur. In animalibus autem cum sensu doloris secundum diversa genera aut characteres violentia peraguntur, permeante per omnia spiritu. Atque ab hoc prin

VOL. II.

2 s

|

cipio deducitur cognitio, num forte alicui animantium adsit alius quispiam sensus præter eos, qui notantur; et quot et quales sensus in universo animantium genere esse possint. Ex passionibus enim materiæ rite distinctis sequetur numerus sensuum, si modo organa competant, et accedat spiritus.

VIII. DE MOTU VIOLENTO, QUOD SIT FUGA, ET DISCURSATIO PARTIUM REI PROPTER PRESSURAM, LI

CET MINIME VISIBILIS.

MOTUS violentus (quem vocant) per quem missilia, ut lapides, sagittæ, globi ferrei, et similia, per aërem volant, fere omnium motuum est vulgatissimus. Atque in hujus tamen observatione et inquisitione miram et supinam negligentiam hominum notare licet. Neque parvo detrimento in motus istius natura et potestate investiganda offenditur; cum ad infinita sit utilis, et tormentis, machinis, et universæ rei mechanicæ sit instar animæ et vitæ. Plurimi autem se perfunctos inquisitione putant, si motum illum violentum esse pronuntient, et a naturali distinguant. Atque is sane est Aristotelis et scholæ ejus mos proprius et disciplina, curare ut habeant homines quod pronuntient, non quod sentiant; et docere quomodo aliquis affirmando aut negando se expedire, non cogitando se explicare, et sibi satisfacere possit. Alii paulo attentius, arrepto illo posito, duo corpora in uno loco esse non posse, restare aiunt, ut quod fortius sit impellat, debilius cedat; eam cessionem sive fugam, si minor adhibeatur vis, non ultra durare, quam prima impulsio continuetur, ut in protrusione; si autem major, etiam remoto corpore impellente, ad tempus vigere, donec sensim remittatur, ut in jactu. Atque hi rursus, alio ejusdem scholæ more inveterato, primordia rei captant, de processu et exitu non soliciti, tanquam prima quæque cætera trahant; quo fit ut immatura quadam impatientia contemplationem abrumpant. Nam ad id, quod corpora sub ipsum ictum cedant, aliquid afferunt; sed postquam corpus impellans jam remotum sit, adeo ut necessitas illa confusionis corporum jam plane cessaverit, cur postea motus continuetur, nihil dicunt, nec seipsi satis capiunt. Alii autem, magis diligentes, et in inquisitione perseverantes, cum vim aëris in ventis et similibus, quæ vel arbores et turres dejicere possit, animadvertissent, opinati sunt cam vim, quæ hujusmodi missilia post primam impulsionem deducat et comitetur, aëri deberi attribui, pone corpus, quod movetur, collecto et ingruenti, cujus impetu corpus, tanquam navis in gurgite aquarum, vehatur. Atque hi certe rem non deserunt, atque contemplationem ad exitum perducunt; sed tamen a veritate aberrant. Res autem vere in hunc modum se habet. Præcipuus motus partibus ipsius corporis, quod volat, inesse videtur; qui cum visu, ob nimiam subtilitatem, non percipiatur, homines non satis attendentes, sed levi observatione rem transmittentes, latet. Accuratius autem scrutanti manifeste constat, corpora, quæ duriora sunt, pressionis esse impatientissima, et ejusdem veluti sensum acutissimum habere, adeo ut, quam minimum a naturali positione depulsa, magna pernicitate nitantur ut liberentur et in pristinum statum restituantur. Quod ut fiat, partes singulæ, facto principio a

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »