ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

བླླས་པས,

HO......puvavatur ad peccatum, conc.; ab omnibus collective Responsio patet ex dictis. smptis, vel cum facilitate et recto cultu divino, nego antec,

R. 2o. Nego min. Ex Scriptura enim sacra et traditione
novimus Deum ab initio revelationem homini dedisse. Hæc
autem revelatio primitiva apud Judæos sæpe renovata et
mirabiliter conservata, eos ab universali ignorantia serva,
vit. Apud alias gentes valde deturpata, sed tamen, quoad
quædam potiora, per traditionem transmissa, rationem
semper exstitisse.
cæcutientem adjuvabat. Ergo falsum est revelationem non

Obj. 3o. Non rectius sub revelatione vivunt quam ante
revelationem vivebant homines, et quam nunc multi vivunt
deistæ revelationem negantes. Ergo, etc.

R. Nego ant. Nam 1° apud populos revelatione carentes
adeo communia erant vitia horrenda, ut qui ex aliqua
parte morum innocentiam conservabant aut nonnullas co-
lebant virtutes, velut prodigia haberentur: hinc factum est
quod valde laudati fuerint pauci, tum apud Græcos, ut Aris-
tides, Conon, Socrates; tum apud Romanos, ut Cato, Sci-
pio, etc., ob quædam virtutum specimina quæ edidere. Sub
revelatione vero notantur crimina, quia communes sunt
virtutes: apud christianos enim sæpe multo plura sunt vir-
tantopere celebrata.
tutis exempla in uno pago quam olim fuere in tota Græcia

2o Si mores sub revelatione corrumpantur, id maxima ex
parte rejiciendum est in novos sophistas, qui totis viribus
officium revelationis tollere conantur; quo vividior enim

- quam olim præstantes philosophos per multos annos in scholis suis disputando.

ARTICULUS TERTIUS.

DE INDIFFERENTIA CIRCA RELIGIONES.

Duplici modo hæc indifferentia considerari potest; vel
1o eo sensu quod quis maneat in deismo, seu in religione
naturali ut eam intelligunt deistæ, omnemque revelationem
rejiciat; vel 2o eo sensu quod unusquisque religionem in
qua natus est admittat ut revelatam ac veram sub prætextu
quod, salva divini cultu substantia, varietas rituum sit in-
differens. Hæc indifferentia vocatur tolerantismus theologi-
cus, quia omnes exhibet religiones ut æqualiter Deo gratas;
sed longe discrepat a tolerantia civili qua suprema aucto-
ritas politica cuncti diversarum religionum sectatoribus
dat facultatem cultum suum libere exercendi. De hujus-
modi tolerantia hic tractandi non est locus refellemus
itaque, in duplici propositione, 1° quietem in deismo, et
ut revelatæ.
2o indifferentiam circa diversas religiones quæ exhibentur

PROPOSITIO PRIMA.

Nemo potest, tula conscientia, in deismo conquiescere et
omnem revelationem rejicere.

Prob. 1° Sola ratio demonstrat possibilem, exoptandam
et moraliter necessariam esse revelationem; existentia ejus
est factum solis testimoniis astruendum: deistæ igitur im-
possibilitatem aut inconvenientiam ejus allegare non va-

[blocks in formation]

Juxta Editionem quartam Romanam ab Auctore recognitam
et additionibus locupletatam.

Editio quinta Gandensis.

TOMUS PRIMUS.

GANDE

In ædibus Viduæ et Filiorum A.-I. vander Schelden, in platea dictâ Onderstraet.

1852.

SUPERIORUM FACULTATE.

PROPRIÉTÉ DES ÉDITEURS.

Tunc enim status membrorum integer manet, si caput fidei nulla pulset injuria, et canonum maneat incolumis, atque intemerata semper auctoritas.

S. Gregorius M. Lib. 13 ep. 37 ad Joannem Panormitanum Episcopum col. 1244, t. 2 ed. Maurin. Paris. 1705.

Jun 27.1421

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

OMNIS fere ætas magnam effudit copiam scriptorum qui Juris Canonici Institutiones mandarunt litteris, sed inter eos vix ullum invenimus, cujus scripta usui possint esse vobis, optimi adolescentes, in quos erudiendos omnes nostras curas et cogitationes conferre debemus. Quidam ening ita inopes et jejuni sunt, ut ossa solum, non sanguinem videantur tradere ecclesiasticæ jurisprudentiæ; quidam obruunt ingenia, nimia rerum copia et varietate, atque intempestivis verbosisque quæstionibus, quas cum ipsis principiis absurde confundunt, adeo ut nosci interdum vix, plerumque autem ne vix quidem possit, quid pro certo sumendum, quid dubium, controversumque sit; quidam nullum sibi negotium sumunt de causis rerum et memoria vetustatis; quidam denique ita eruditionis studio rapiuntur, ut ad antiquitatem atque ad omnem

[ocr errors]

rerum excurrentes originem prope obliviscantur recentiorum ætatum. Nos omnes studuimus declinare scopulos, ad quos cæteros offendisse novimus. Quantum effecerimus, aliorum sit judicium, conatos certe esse præ nobis ferimus. Nam nostris institutionibus complexi sumus antiquam, mediam, novam ecclesiæ disciplinam, atque uno in conspectu posuimus non tantum vetustas leges, quæ juris corpore continentur, sed etiam Canones Tridentinos, et constitutiones recentiorum Pontificum, et responsa, quæ a sacris Cardinalium conciliis, quas congregationes vocant, in dies emittuntur. Initium duximus a prolegomenis, quibus Juris ecclesiastici fontes patefecimus, ac celebriores explicavimus collectiones, quæ ab ecclesiæ incunabulis usque ad hanc nostram ætatem in manus hominum pervenerunt. Neque enim recentiorum collectionum, quibus nunc in scholis et in foro utimur, vim et rationem scire ac tenere possumus, nisi primum antiquiores, unde illæ ductæ excerptæque sunt, cognoscantur. Explicatis autem collectionibus, ad rem ipsam accedimus, quam pluribus, uti mos est, titulis comprehendimus universam. Quorum in partitione titulorum eum ordinem secuti fuimus, qui nobis commodior atque concinnior videbatur; quin etiam titulos secuimus in partes, ut quasi in genera digereremus ecclesiasticam jurisprudentiam, deinde eorum generum quasi quædam membra dispertiremus. Nam nisi adolescentes, qui nunc primum in viam ingrediuntur, accuratam habeant, et simplicem unoque in conspectu positam rerum divisionem, nunquam in suis studiis progressus facere possunt, et sæpe fracti ac debilitati metu propter

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »